Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit:s o si pio studio legisses euangelium et ea, quae te in euangelistis tamquam repugnantia mouissent, diligenter quaerere quam temere damnare maluisses, ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit. apertissimam repugnantiam cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse, ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subiugarent. quid enim magnum est uidere, quod uidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Ioseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum eius matre sanctum et uirginale coniugium etiam ipse parens Christi meruit appellari, ut propter uirilem dignitatem ab ipso uel usque ad ipsum generationes contexerentur? quid ergo magnum est, quod uidistis, quod alium patrem habeat Ioseph secundum Matthaeum. alium secundum Lucam, et alium auum secundum istum. [*]( 2 cf. Ioh. 1, 1 4 Marc. 1, 1 ) [*]( 2 ioseph Cb, (um eras.) M 5 matheum S mattheum L 7 quia SG 8 ee] esses SG 10 nec SMG 11 natum om. LCPSGb 12 cap. VII LSGPM Agustinus L 13 que L Ii) saltim L 18 orbem L quas ibi b 19 ingenua (s. ? a w. 1 i) P subigarent S subigerent (e pr. s. l.) G 21 mattheo LC 22 mattheus L matheus C xminA: L pertingat SG 23 uirginale (a in ras.) L 24 apellari C 27 mattheum L mathaeum C )

263
alium secundum illum, et deinceps sursum uersus usque ad Dauid per tam multas generationes alios parentes eius ab isto, alios ab illo enumerari ? itane tam apertam manifestamque diuersitatem tot acuti et docti uiri, diuinarum scripturarum pertractatores diligentissimi, non uiderent ? qui quidem in latina lingua perpauci sunt, eos autem in graeca quis numeret? uiderunt eam plane. quid enim facilius? aut quis paululum intuens ista non uideat? sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus negaretur, a quaerentibus inueniretur, reprehendentibus subtraheretur, pulsantibus aperiretur, obpugnantibus clauderetur: petierunt, quaesierint. pulsauerunt, acceperunt, inuenerunt, intrauerunt.