Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Cur ergo non sit euangelium, quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? an quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret initium euangelii Iesu Christi', sicut ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi'? hoc modo nec Iohannes euangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait initium euangelii' aut liber euangelii' sed in principio erat uerbum'. nisi forte tam elegans uocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium uerbidium' nominauerit propter uerbum sicut illud propter genesim genesidium' ausus est appellare. sed cur non potius cogitatis, [*](20 Mar. 1, 1 21 Matth. 1, 1 28 Ioh. 1. 1 ) [*](1 ad] ob Mb 6 qae C 7 exstituis L ideo om. b extitui L nona exorta est b 8 pprppter (et in marg. oporteref) M oporteret,'/ (& er.) L xpi SG 9 ipsi SG ille SMlG 10 adtulit (lit in n ras.) L 16 aetiam C 17 qunr CL 18 annuntientur S annuntietur G 19 matheus LC ita om. b 21 generationis <is in ras.) L 24 eligans LCSGM1 25 uerbidium (i ante u s. I.) L 27 appellare] nominare S cur (s. l.) G quur CL )