Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UNDETRICESIMLS.

FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod uisus ac passus est, si natus non est. eadem in te uicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus aut quod editus sit, si seminatus non fuit. extra legem naturae esse constat uirginem peperisse multoque magis inuentam etiam post partum uirginem. quare ergo et hoc praeter naturam non uis, ut contigerit, pati eum potuisse uolentem sine sorte natiuitatis? mihi crede; quantum ad rem adtinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur . sed hoc interest, quod nos honeste, uos turpiter; nos passionis eius rationem aliquam reddimus et probabilem; uos natiuitatis aut nullam [*]( 1 quam] nequaquam S1 non ubique om. SG credo sit] esse credendum SG sit-credendum om. SG 2 quoniam] quam b locuntur P3 loquitur MPl quur LC ego P1 potius om. C 3 numquam L 4 testibus om. GSM inquid JP1 5 fabule SG 7 finem SG fine (uirg. er.) M inquid LI credatur Lb 9 intelligis C 10 intelligas C 13 quur LCM anathemamus MlLSG 15 Cap. LVI LPSMG magia S 18 post legem quippe leg. in G, (8. l.) S 19 inuentQ (utrum Q an a sit dub.) C inuentam (a ex u fec. m. 2) L inuentd b 20 et om. SG 22 sorte (m er.) L utrumque hoc G'lS 23 contrarium GiS )

744
praestatis aut falsam; denique nos specie tenus passum confitemur nec uere mortuum; uos pro certo puerperium fuisse creditis et utero muliebri portatum. aut si non ita est, fatemini et uos, quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut uideretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. nam illud quidem, quod saepe adfirmare soletis necessario eum esse natum, quia alias hominibus uideri aut loqui non posset, ridiculum est, cum multotiens, ut iam probatum a nostris est, angeli et uisi hominibus et locuti esse monstrentur.