Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem scripturis illis non esse credendum. certe non argumentaris ? et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua deo suo subuenit, ne ille regno priuaretur, eiusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, uiolabilem. coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari ualeat et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis uisceribus nihilque apud se peccantem tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi subplicio puniatur. iste finis est omnium argumentationum fabularumque uestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore uestro, ut aliquando tam execrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. sed ex ipsis, [*](8 cf. II Cor. 13, 3 12 cf. Gal. 1, 8 sq. ) [*]( 1 eiusdem (s 8. 1. a m. 2) L sotietatis C apparet Lxb illo Lx 2 cognouissent L( MG, (n in ras.) S 4 accedentibus Gl 7 in (add. m. 2) LM om. b ei ipse M 8 manicheus LC 10 ei (in ras. a m. 2) L 18 inquid Sl om. C qua* (e er.) L 14 non] nunc 590 M1 non, er. L argumentaris (gu add. m. rec.) C 15 enim om. SG redigitur (d ex g fec. m. 1) C 18 suo subuenit] subsubuenit S illa LMl naturA (~ add. m. 2) L 20 quędam (ka m. rec.) C 23 subplicio (b ex p) C suplicio M 24 argumentortl C 25 finis (t mute in s) C 26 blaspheas Zl )