Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS dixit: Non uobis dicitur magiam esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse iam supra commemorauimus; sed et si numquam factum fuisset, et dominus Christus ita uenire uoluisset, ut non ex uirgine adsumpta, sed tamen in uera carne adparens nos uera morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? sed illud melius erat, quod fecit, ut etiam de uirgine nasceretur . et utrumque sexum, pro quo liberando mortuus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato contra uos ipsos maxime facto ipso loquens uosque subuertens, qui masculum et feminam non dei, sed diaboli opus esse praedicatis. sed illud est, quod magiae simile dicimini adserere, quod passionem mortemque eius specie tenus factam et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori uideretur, qui non moriebatur. ex quo fit, ut eius quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam fallacemque dicatis; neque enim eius, qui non uere mortuus est, uera esse resurrectio potest. ita fit, ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderet nec Thomas ueritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamaret: [*](1 prestatis L spetietenus C specietenus Lb confatemur GLaSaM1 2 uero Ll 3 ita non est GSMb 4 imaginaria Ll 5 profligata (in wg. a m. 2 destructa) M 6 sepe SG 7 alias] alio SMO 8 multi totiens C ■ ut iam] etiam b 10 Cap. LVII LPSGM Agustinus L respondit cBGPJb magia b 14 adsumpta GJ-Mt 17 moriturua ed. Maurina 22 asserere C speeietenus CLb 26 uere C sit P 27 et om. SG cacatrices (i swp. pr. a m. 1) L ostenderit C 28 fallatia V )

745
dominus meus et deus meus. et tamen persuadere conamini lingua uos loqui uerum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. haec sunt, quae uobis obiciuntur, qui talem Christum uobis finxistis, cuius discipuli ueri non sitis, nisi mendaces uos quoque fueritis. non autem ideo magia uideri potest nata ex uirgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est, sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. alioquin omnia miracula dei magica erunt, quia singulariter facta sunt; sed uere facta sunt uerumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus inluserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae aduersentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant... repellat ergo dominus a paruulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non ueram natiuitatem Christi profiteamur atque ita inter nos omnis contentio finiatur, immo uero maneat nobis. aduersus illos potius pro ueritate certamen quam cum illis in falsitate concordia.