Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quisquis itaque dicit: si omnipotens est deus, faciat. ut quae facta sunt, facta non fuerint, non uidet hoc se dicere: si omnipotens est, faciat, ut ea, quae uera sunt, eo ipso, quo uera sunt, falsa sint. potest enim facere, ut aliquid non sit. quod erat; tunc enim facit. ut non sit, quando id esse inuenerit, de quo fiat; uelut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo; hoc enim factum inuenit, de quo fieret. quis autem dicat, ut id, quod iam non est, faciat non esse? quicquid enim praeteritum est, iam non est. [*](8 quid] quicquid SG 10 si audiam om. SG 11 illud-fecit (in marg. sup.) S 12 si s. Z. S 16 tam] etiam b 17 noluntate (m er.) L 19 uerte S 20 uerae LM preterita C 21 dubio quoq'// (ae er. alt. q ex u fact. m. 2) L dubioque b preterierunt C 22 ita i>G 23 quae] q: Ll facta ante non om. SG 25 sint (i corr. ex u) S 28 facit b. )

733
quod et si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est, de quo fiat, et si est, quomodo praeteritum est ? non ergo est, quod uere dicimus fuisse, sed ideo uerum est illud fuisse, quia in nostra sententia uerum est, non in ea re, quae iam non est. sententia quippe, qua dicimus aliquid fuisse, ideo uera est, quia illud, de quo dicimus, iam non est. hanc sententiam deus falsam facere non potest, quia non est contrarius ueritati. quodsi quaeras, ubi sit haec uera sententia, prius inuenitur in animo nostro, cum id uerum scimus et dicimus. sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id, quod scimus, obliti fuerimus, manebit ipsa ueritate. semper enim uerum erit fuisse illud, quod erat et non est; et ibi uerum erit iam fuisse, quod erat, ubi uerum erat, antequam fieret futurum esse, quod non erat. huic ueritati deus non potest aduersari, in quo est ipsa summa et incommutabilis ueritas, quo inlustratur, ut sit, quicquid in quorumque animis et mentibus uerum est. omnipotentem autem deum non ita dicimus, acsi eum etiam mori posse credamus, et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. ille plane omnipotens uere solus dicitur, quia uere est et a quo solo est, quicquid aliquo modo est uel spiritale uel corporale, quia uniuersa creatura sua utitur, ut ei placet; placet autem illi secundum ueram incommutabilemque iustitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis siue naturarum siue factorum. numquid ergo dicturi sumus, quod Helias, cum esset creatura, mutari non posset uel in deterius uel in melius, aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum dei omnipotentis uoluntatem? quis hoc stultissimus dixerit? cur ergo quod de illo in [*]( 1 quod - prateritum ebt in marg. m. 1 add. C et om. C 3 quiaquia S 7 qua S contrarius (e add. w. 2) L contraritl b 8 siqueras (' 9 et si b 10 ablata (a fin. ex o) S 12 quod erat (add. m. 2) M 18 uerum om. GS 19 uere. (s er.) C 20 qua sola Mt 2-2 sua utitur] suauiter M* 23 iusticiam C 24 sibi est incommutabilis omnia mutabilia commutans G £ S 25 seu* C 5>8 insolutns G* 29 uel stultissimus b quur L )
734
scriptura ueracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere deum, quod uidere consueuimus.