Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ac per hoc quid de Helia factum sit, nescimus; hoc de illo tamen credimus, quod uerax scriptura testatur. illud sane scimus hoc de illo factum, quod dei uoluntas habet; quod autem dei uoluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. proinde si mihi dicatur posse fieri, ut caro uerbi gratia huius uel illius hominis in corpus caeleste mutetur, concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio et ideo nescio, quia quid habeat de hac re dei uoluntas, me latet; illud me tamen non latet sine dubio futurum, si hoc dei uoluntas habet. porro si audiam, quod aliquid futurum erat, sed deus fecit. ne fieret, fidissime respondebo: illud potius futurum erat. quod deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. nam deus, quod facturus erat, utique sciebat et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat; et procul dubio potius uerum est. quod scit deus quam quod opinatur homo. unde tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta praeterita, quoniam non est in dei uoluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo uerum est. quapropter omnia, quae uere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant . ita omnia, quae uere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.