Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed si homo fuit, inquit, Helias et potuit non mori. cur Christus, cum homo non fuerit, non potuerit mori? tale est, ac si quisquam diceret: si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur dei natura in deterius non potuerit? stulte, quia hominis est natura mutabilis, dei autem incommutabilis. possit enim et aliquis pariter insanissimus dicere: si homini potest donare, ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere, ut damnetur in aeternum? non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem dei aeternae uitae hominis compara. plane si sic acciperes triduanam mortem dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere adsumpsit, uerum saperes; nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna uita hominum factam ueritas euangelica praedicat. cum autem uelis triduanam mortem nulla mortali adsumpta creatura in ipsa diuina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura inmortalitate donari, profecto sic desipis, quomodo qui nec deum nosti nec dona dei. deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis deum sibi non fecisse, unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei uestri in globo in perpetuum configetur? an et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est et pars dei deus non est? postremo ut sine ulla ratiocinatione ei plana fidei ueritate a nobis audiatis, cur Heliam hominem natum raptum esse diuinitus de terra credamus, Christum autem et ex uirgine uere natum et in cruce uere mortuum: haec ideo credimus. quia et. illud [*]( 8 inquit fuit in ras. S inquid L1 4 cur-mori (in ras.) S potuerit (u 8. I.) C 6 deterius (pars litt. d euan.) C 7 stultae Lf hominis] omnis M est (8. l. a m. 2) M 9 cur-aetemum (in mg. add. m. rec.) C 10 ego inquit C inquid SlGl 11 aeternaedei om. SG 12 sic (i in ras.) P reciperes CM 13 in illoj illa SG2 moretur G 14 xpisii C 15 pro s. I. C aeterna f'.- sup. a. er.) L aeternam GM uitam LIMIGI 18 immortalitati b 21 non circinatione circmncl. m. rec. C 24 planf C anobis C 25 quur L )