AUGUSTINUS respondit: Quicquid de Enoch et de Helia et de Moyse scriptura sancta certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines, qui sicut uos errant, nosse non possunt. dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus . sicut illud est, quod apostolus ait: si tu ex naturali incisus oleastro ei contra naturam [*]( 3 cf. Ioh. 9 27 Rom. 11, 24 ) [*]( 1 erga ed. Maur.: ergo lib. b huius] ihs SG 2 caecus P1 a deo b iudei C 6 conpagem redditam SlLPGMb 8 quiduae L 12 inlesus C 13 sublimi (i fin in ras.) M monf/te M precipitatus C ■ 14 quur L etiam (ti s. I.) C 15 quia (i s. 1. add. <t. rec.) CX1 16 dialecticę LSG dialectic*e (a 8. I.; a er.) M 17 mortuus (pr. u 8. 1.) L 19 Cap. LI LPSMG Agr L enoc LCM 21 locata] loca LSIGI, (ta add. m. 1) Jf 22 suscipiatur itf1 )
731
insertus es in bonam oliuam; id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana conprehendit, ut oleaster insertus in olea non oleastri baccas, sed oliuae pinguedinem ferat. deus autem creator et conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit; id enim erit cuique rei naturale, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. sed nec ipse homo contra naturam quicquam facit, nisi cum peccat, qui tamen subplicio redigitur ad naturam. ad naturalem quippe iustitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut inpunita esse non ualeant . quodlibet horum sit, naturalis ordo seruatur, si non ab anima, certe a deo. uexant enim peccata conscientiam ipsique animo nocent, cum luce iustitiae peccando priuatur, etiamsi non consequantur dolores, qui uel corrigendis ingeruntur uel non correctis ultimi reseruantur. sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid deum facere, quod facit contra id, quod nouimus in natura. hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque nã:turae, contra quem deus cum aliquid facit, magnalia uel mirabilia nominantur. contra illam uero summam naturae legem a notitia remotam siue inpiorum siue adhuc infirmorum tam deus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit. spiritalis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis uidet, quid fieri possit quidue non possit; quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.
[*]( 1 esse] est SG 2 contra om. SG noticia C 3 conphendit L oleas tribaccas C 4 bacas L olibe M* pingnitadinS M 6 cniq* M re.i LM 7 natura* (e er.) L 9 (et 13) iusticiae C 12 conscientiam (a 8. l.) S 13 peccando (o in ras.) M priuatur (or in V ras.) M priuantur C priuator L 17 nobimus Ml 18 ante appellamus add. nos SG naturam om. L 19 magna*lia (a er.) M 20 naturae (e in ras. am. 2) L naturam PMSlG1 naturarum S*G2 21 noticia C 24 amplius om. M illius (s. I. a Ill. 2) M 25 quod StGt posset MI 26 quid»ue (corr. ex quia due) M quidue non possit (8. l. m. 2) C inde remotior C ) 732