Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Absit, ut hoc uos quisquam interroget, qui uos nouit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque ueritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. quod quamdiu non potestis — haeresis . quippe uestra nihil aliud nouit quam et corpus et animam et deum per locorum spatia uel finita uel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia uel spatiis talibus occupetur — consultius feceritis, si uos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid ueri — sicut nec in ceteris — nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in ceteris, si superbi litigiosique non sitis. cum enim quaeri coeperit, quomodo sit deus finitus, quem nullus locus capit, quomodo infinitus, quem totum filius nouit — quomodo finitus, inmensus; quomodo infinitus, perfectus; quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, modus omnium — omnis cogitatio carnalis euanescit; et si uult se fieri, quod nondum est, prius ex eo, quod est, erubescit. quapropter hoc, quod uobis proponitis de deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. de deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae uerus deus, cur illo nomine se populo suo insinuare uoluerit, iam, quantum sat erat, diximus. de circumcisione etiam in superioribus huius operis partibus contra calumnias inperitas [*]( 2 illic b 3 Cap. XLVIIIILSGPM . Agustinus L 7 quomodo 8'MIGb et om. GLSM 8 quod] quod (d a. l. a m. 1) L quo SlMlPG quandiu PMG heresis LC 10 (et 11) spacia S 11 tali (a add. 8. I.) S 12 cons*ulti*us (corr. ex constultiuus) M 18 commisceritis LSG..Vlb commiseritis C 16 coeperint GLxSlb cęperit C ceperint P ipfinitus S 18 immensus L1 20 si] si (e in i corr. m. 2) LMlP 21 se uult fieri SG 22 nobis b 25 isååe C 26 quur L 27 circumcisiofi L )