Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UICESIMUS QVINTUS.

FAUSTUS dixit: Deus finem habet aut infinitus est? si oratio uestra non fallit, quae dicit: deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat potestatem, cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem uultis esse deum, sed solius Abrahae et seminis eius. igitur si est unus et infinitus deus, quid sibi uult haec inuocationis uestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, Abraham scilicet et Isaac et Iacob, tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura uestra oratione, nisi ad signum nauiget Abrahae? et haec quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se inuocare designant deum propter deos praeputii . uos uero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius uos uocatis deum. uere enim, quod intellegi datur, cognitionis [*]( 4 cf. Ex. 3, 15 7 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Gen. 5 ) [*]( 2 Cap. XLVIII LPSMG 4 isaac C deus om. C nisi] nisi enim SG nisi (si 8. I.) M aliter S2 aliter G 5 alioquin] quin SG 7 sotietate C designat S 9 finem S)G fine (uirg. er.) M ne] et LMSGb ac SlG oratione (uirg. er.) M ratione (m er.) L 10 ante om. C fuerant ante C enoc LC 11 sim*iles (1 er.) S 12 preputio C circumcisionis (ci corr. ex ii) L* 1;> quod SlG 18 de eorum (exp. m. 2) L 20 haut SMlG circumcisos] circumcidi SIG circumcisi LlltftCPb sic] si SLIMG 22 quur LM quorsum C ipsum] suum S sum GLX (m. 2 exp.) ipsum (ip 8. Z. a m. 1) M 24 Ilinuocatis (et uid. er.) C intellegi Cx datur (da R. l. a m. 2) C cognicionis S )

726
mutuae causa, ne a se scilicet inuicem aberrarent, notas sibimet huiusmodi alternis inposuisse uidentur Iudaei ac Iudaeorum deus . atque ipse quidem eos circumcisionis obscaeno charactere signauit, quo, ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen ipsius esse noscantur; idem uero suum uicissim deum parentum suorum cognomine signauerunt, quo, ubicumque et ipse fuerit, in magna quamuis deorum frequentia, cum deus Abraham audierit et deus Isaac et deus Iacob, protinus se inuocari cognoscat. quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat nisi audito cognomine. sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. quibus quia et uos similiter facitis deum Abraham dicentes et deum Isaac et deum Iacob, non solum finem ostenditis habere deum, sed quod sitis etiam uos ab eodem alieni signi eius ac sacramenti expertes, quod est uirilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. quapropter hic si est deus, quem colitis, liquet ex hoc admodum, quod habeat finem. si uero infinitum deum esse uultis, huic uos ante renuntiare necesse est et oratione mutata erroris praeteriti uestri paenitudinem gerere. et hoc quidem dictum ita est, ut de uestro uos uicisse uideamur; alioquin summum et uerum deum utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc uero nos boni et mali contrarietas breuiter poterit edocere. quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est deus; habet autem finem, si malum est; [*](1 mutua C causft GSl oberrarent LC 2 inposuitse SJG iudei C 3 caractere LCSMG ó gencium C noscan.lcantur S noscanTur (m. 1 sec. n superscr.) C 6 paremtum C 7 quod SG 8 frequencia C 9 inuocari'/ C 10 habentibus (e ex a) C ut] & C 11 res pondeat C .12 armaarius C notas (o ex a MI. 1) C 16 sitis] satis LCPSGM 11 motilatio ,L'S' Zi'G 18 quapropter] qui propter b si (8. l. m. 2) LS om. CMGb est er. M coliTis (i pr. ex u) C admodum ex hoc C 19 ammodum LGS1 20 oracione C 23 summu et uerum deum Ll summus et uerus deus L* 24 nos] uos b 25 malum est SG'. )
727
constat autem esse malum . non igitur infinitus est deus; illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.