Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. respondebimus. tamen etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, adferentes exempla: quae si uera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et uos. dicis ergo: quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? et ego abs te requiro: Helias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo ? an huic mortali praeter condicionem suam licuit ius inmortalitatis inuadere, Christo non licuit inmortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? et si Helias in aeternum uiuit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint inmortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum? [*](5 Tit. 1, 15 ) [*](2 diuinius SIG 3 christiana im er.) L 4 heretica LC 7 leniter (r sup. lit.) M 8 ammonemus LSMIG 9 ibi] sibi SG 10 qui destillat] quid est ille (ille P) M]S]GPb deatilla Lx distillat Li 11 mixtus SG admirtusq' est M- 13 Cap. L LPSMG 15 probationis C1 24 quur L 26 enoc SILC...łfG )