AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem per spiritum mentis, exteriorem uero in corpore atque ista mortali uita uult intellegi; non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad . imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, non solum incorporeum, uerum etiam rationale, quod pecoribus non inest. non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, quod habet corpus corporalemque uitam, sed secundum id, quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus inrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. sed illud interius concedit Faustus a deo fieri. cum "renouatur," inquit, "in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum." hanc apostolicam plane agnosco sententiam: quare ipse alteram non agnoscit "deus posuit [*](22 Col. 3, 10 25 I Cor. 12, 18 ) [*](1 professione (m er.) LM, (m. exp.) S professionem G 2 hOlDini. (s. er.) C 3 econtra C dede..rimus C 4 deferamus Ll timere C 5 praesumptiuę L presumptiue C 7 Cap. XLVH LPSGM Agustinus L 8 pro (ex per corr. m. 2) LM spu L mentis (e in i corr.) P exteriorem] et exteriorem L2SG, (et er.) M et exteriorem b 10 in om. SG 11 sst (st 8. Z. add. m. 2) L 12 est pnst int. 8. l. a m. 2 L exterius est C 14 racionale S rationalfi Cb peccoribus S 15 est b 19 que uitam (s. 1. m. rec.) C 21 iurationabilibus (bi s. l. a m. 1?) C inrationabjlibus (exp. m. 2) L 22 renouatur (u corr. ex b) M 23 inquid 81G agnitione CM 25 menbra SG ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 46 )
722
membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit?" ecce deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit, quod pro se putat. et tacet aut respuit, quod Manichaei fabulas amputat? item cum de terreno et caelesti homine dissereret idem Paulus inter mortalem inmortalemque discernens, inter id, quod in
• Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege. ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam terrenum hominem fecit. nam cum ageret, quomodo resurgent mortui et quo corpore uenient, cum dedisset similitudines de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus illis det corpus, quomodo uoluerit. unicuique seminum proprium corpus — ubi nihilominus Manichaei euertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non deum et in eis formis atque generibus rerum deum potius credit alligari quam horum aliquid operari — cum ergo contra Manichaei sacrilegam uanitatem etiam ista dixisset, uenit ad carnium differentias. non omnis. inquit, caro eadem caro, inde ad corporum caelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri, qua fieri possit spiritale atque caeleste. seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate. surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. atque inde uolens ostendere originem corporis animalis, si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo [*]( 19 I Cor. 15, 35 sqq. ) [*]( 3 elegit C 4 fabulas M 5 hominem ZVP1 dissereret (post. re 8. I.) S dissereret tcorr. ex desereret) P 8 est (....... supra e er. et st s. 1. add. m. 2) L 10 resurgunt PSGMLfb 11 similitudinem C 13 ante unicuique s. l. add. m. 2 et L 14 (et 18) manichei LC 15 herbas (h 8. I.) S 16 atq** (at 8. I.) M 18 cum] con G 20 inquid LISIMtG 22 celestę (4 paene er.) SG 23 surget (r ex nt m. 2) L seminai (....... add. m. rec.) C 25 spiritalę S 27 spirituale C sic et] sicut Cb siC// (et er.) M )
723
Adam in animam uiuentem. hoc autem in genesi scriptum est, ubi narratur, quomodo deus hominem - fecerit et corpus, quod de terra formauerat, animauerit. ueterem autem hominem nihil aliud apostolus quam uitam ueterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam uiuitur: de quo dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. ergo totus ille homo, id est et interiore et exteriore sui parte, inueterauit propter peccatum et poenae mortalitatis addictus est; renouatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, hoc est ueterem hominem, et induens iustitiam, hoc est nouum hominem. tunc autem, cum resurget corpus spiritale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet caelestis habitudinis dignitatem, ut totum, quod creatum est, recreetur et totum, quod factum est, reficiatur illo recreante, qui creauit, et reficiente, qui fecit. quod breuiter explicat, ubi ait: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. nam quis catholica ueritate instructus ignorat secundum corpus esse alios homines masculos, alias feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renouamur secundum imaginem dei? uerumtamen quia utrumque deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: neque mulier sine
[*]( ' ' 1 cf. Gen. 2, 7 6 Rom. 5, 12 18 Rom. 8, 10 sq. 28 I Cor. 11, 11 sq. L ) [*]( 1 genesim (exp. m. 2) L 9 est (uirg. er. et st superscr. m. 2) L 10 poene (t add. m. 2) L poene SG 12 iniuBtitii (-- add. m. 2) L jniusticiam C 13 (et 20) Tsticiam C 18 u*bi (i er.) L 21 abitet LI 22 uiuiflcabit (b corr. ex u) LzPStM uiuificauit G 28 inhabitantem 28 apostulus P1 testatus SG ) [*]( 46* ) 724
uiro neque uir sine muliere in domino; sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem; omnia autem ex deo. quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, nisi: in apostolicis litteris quod uolumus, uerum est, quod nolumus, falsum est? sic delirent Manichaei; et resipiscant et non sint Manichaei. a quibus si quaeritur — quoniam interiorem hominem renouari ad imaginem dei fatentur et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod deus faciat hominem, quando interior in dei agnitione renouatur — utrum eum ipse fecerit, qui reficit, ipse condiderit, qui renouat, respondebunt "ipse." cui responsioni eorum si adiciamus quaerentes, quando eum formauerit, quem nunc reformat, quaerent, ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. neque enim dicunt a deo formatum uel conditum uel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius aduersus hostes missam; nec peccato inueteratum, sed necessitate captiuatum et deformatum ab inimicis et cetera, quae iam taedet dicere. ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit apostolus de terra terrenum, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem, timens, ne aliquo modo eis, contra quos disputat, innotescat.
[*]( 5 cf. Ephes. 4, 18 21 cf. I Cor. 15, 47 ) [*]( 3 dicit om. SG fallatia CM 6 delerent LISIPG credant (in ras. del. delirent) M delyrant b 7 manichei LC sed resipiscant b 11 agnitionS (~ add. m. 2) L agnicione S agnitione (ne add. u. rec.) C utrum (rum corr. m. 1) L eum gmn t (exp. m. 2) L 12 refecit L responderunt G 13 si*adicianius (c er. et a 8. l. scr. m. 1) M 14 nunc reformat om. LSGPMb 15 aperire] perire LPMSlGb perdere SlG2 17 prossus S 19 tedet LCSG 22 mendatiorum C prosilentem GSPL*M*b 23 questionem C ) 725