Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quid ergo iam moueat sancti euangelii sectatorem, quod sine concubitu Ioseph Christus natus ex uirgine filius tamen Dauid appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam. sed usque ad Ioseph Matthaeus euangelista perducat? primo quia mariti eius fuerat propter uirilem sexum potius honoranda persona; neque enim quia concubitu non permixtus ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam coniugem ipsius appellatam, qui narrat, quod non ipsius concubitu, sed de spiritu sancto conceperat. quodsi non Matthaeus apostolus ista uera, sed aliquis alius sub eius nomine, sicut Manichaei putant. ea falsa conscriberet, itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret Dauid filium de Maria uirgine sine cuiusquam uiri concubitu natum, eiusdem parentes gradatim enumerans usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? si enim alius enumeraret progeneratores Christi a Dauid usque ad Ioseph dicens eum filium Dauid, et alius eum sine ullius uiri concubitu ex uirgine Maria natum diceret nec eum filium Dauid appellaret, nec sic continuo putare deberemus eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut uel ambo uel unus eorum falsitatis conuinceretur. cogitare enim deberemus fieri potuisse, ut ambo uera dicerent, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur habens eam coniugem continenter non concubitu, sed adfectu. non commixtione corporum, sed copulatione, quod est carius, animorum, et ideo non debuisse uirum uirginis matris Christi [*]( 2 cf. Gal. 1, 8 sq.»-) [*]( 2 ammonuit LSMG 3 iam om. SG sectatores SO 6 (et 9) matheus C mattheus L 7 qui amariti C maritus b 11 mattheus LC matheus SG 12 aliquid L 13 Manichaei] matthei L manichci C itane 8. I. m. 1 C 17 ration L 20 ullius (i a. l. a m. 1) L 21 maria uirgine b 22 sibi] qui sibi b 23 loquutos C 26 concubitum L affectum L )