Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione Dauid, quia scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine Dauid secundum carnem et eius matrem Mariam non cum uiro concumbendo, sed uirginem. quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem Dauid non pertinuisse, manifestum est, quod istarum scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur . ipse ergo conuincat non eam pertinuisse ad semen Dauid et hoc ostendat non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. aliae [*]( 22 cf. Rom. 1, 8 n Tim. 2, 8 23 cf. M*tth. 1, 18 Luc. 1, 27 ) [*]( 6 seriffi S progeneratorem LSMG 7 quam uuIt P quemnam uult C qui uult b 8 hereticorum LCSG 11 confederationem LSMG quamuis] quando S quamdo (do s. I.) G quamuis (s ex i m. 1) L 12 comirtus SG 14 hoc (8. l. a m. 2 ut md.) C ipso (0 corr. ex e m. 2 ut uid.) L coniungebat (n 8. I.) S 18 adherere LSG menbris C )
715
quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis; ipsae sunt enim, quas recipit et tenet ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata et quemadmodum promissa, sic reddita. ac per hoc illud, quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Leui sacerdotem quendam nomine Ioachim, canonicum non est, non me constringit. sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Ioachim dicerem aliquo modo ad Dauid sanguinem pertinuisse et aliquo modo ex tribu Iuda in tribu Leui fuisse adoptatum, uel ipsum uel eius aliquem progeneratorem, uel certe in tribu Leui ita natum, ut de stirpe Dauid consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Leui esset, quam tamen constat traditam uiro, qui fuerit de stirpe Dauid, id est de tribu Iuda, et dicit ita potuisse accipi Christum filium Dauid, si Maria filia Ioseph fuisset. proinde si filia Ioseph nupsisset in tribu Leui, non absurde diceretur etiam filius Dauid, quisquis de illa et in tribu Leui natus fuisset. ita si mater illius Ioachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Iuda et genere Dauid nupsit in tribu Leui, non inmerito et Ioachim et Maria et filius Mariae etiam sic ex Dauid semine ueraciter perhibentur. hoc ergo potius uel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Ioachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri euangelium, in quo scriptum est et legum Christum filium dei saluatorem nostrum ex semine Dauid secundum carnem et per uirginem Mariam procreatum. sufficit ergo nobis, quod scripturae, quae hoc dicunt et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate conuinci.
[*](2 ipse L 3 post diffusa n er. L illaC propheta C 4 generatione (pr ne m. rec. superscr.) G 8 sanguine L 10 prim. uel 8. l. 01 progeneratorem (em in ras. ex um) C 12 fieri om. SG 15 accipe PM accipere b post Dauid leg. fuisse in LPSMGb si-fuisset om. LPSMGb 16 iosephi PO nupsisset] ««nupsiaset (in er.) M innupsisset SG 22 perhiberentur (re 8. l.) M 23 apocriphae LSMG apochryph C 25 et om. Cb ) 716