Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sic ergo de caelo dictum est super aqua Iordanis: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, quemadmodum dictum est et in monte. neque enim quia et ibi de caelo uox ipsa sonuit, filius dei ante non fuit, quandoquidem ex utero uirginis ille accepit formam serui. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. denique ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. ipse est ergo filius dei, qui et dominus Dauid secundum diuinitatem, et idem ipse filius Dauid ex semine Dauid secundum carnem. quod si nobis credere non prodesset. non hoc tam adtente idem apostolus Timotheo commendaret dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum. [*]( 2 cf. Gen. 26, 7; 24 12 cf. Matth. 17, 5 16 Phil. 2, 6 sq. 19 Gal. 6, 4 26 n Tim. 2, 8 ) [*](1 ip.se L rebeccham L dixerat C 2 est C cottidie LS 4 prior (ex proor m. 1) L illuc b 6 scriptores (corr. ex scriptorsese) S 7 euangelico CM 8 matheum CSG nominis. (s er.) L culminis 01 9 mathei CSG matthei L 12 aquam Cb 13 quemammodum L 17 rapina L 18 idem ipse Cl, 21 hebneicae L )

713
contra quod euangelium quisquis aliud adnuntiauerit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit.