Nunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit, quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur "manu fortis" siue "desiderabilis:" et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: ueniet desideratus omnibus gentibus? Bersabee interpretatur "puteus satietatis" siue "puteus septimus;" quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id, quod dicere [*](5 Matth. 3, 7 18 cf. H Reg. 11 22 cf. Apoc. 5, 5 23 Agg. 2, 7 ) [*]( 3 hedus (bis) L 4 odolamitam SG odollamitem CM 6 mutauit 8. l. m. 2 C 7 publicatis (m. 3 ex publicis) Pb munilis L 9 hodieque (h s. I.) SM hodiequae L 10 habrahae C 13 fatebantur Z1 etnucleatius C menbratim C 16 diligentia (li ex le a wt. 1) L 19 possum// (us er.) SG possumus LM 20 prefigurauerit C 21 interpraaatur L 22 qui (d er.) L quis (s ex d) G th fortior LMGSb 24 bersabeae LSG Befsabee C 25 qualibet L 26 interpretatione SG interptationum C ) [*]( 44* )
692
intendimus, adsumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur puteus aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad XLVIIII autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus, in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis huius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprio copuletur. Uria namque interpretatur "lux mea dei." Chetteus autem "abscisus," siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: "lux mea dei est. " ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerumtamen ille desiderabilis
[*]( 2 Cant. 4, 15 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 7 cf. Tob. 2, 70 9 Ephes. 4, 2 sq. 12 Ioh. 4, 14 17 cf. Ephes. 5, 27 19 cf. Ioh. 8. 44 22 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 adsomamus C' 3* septinarii L 4 signification L 5 decęlo C 7 quadraginta nonem GM . septem b 8 ratiofi L illa apostolica C 10 unitate L 11 spirituali C secclesia C 18 quem] uriam • quam SG habuerit] biberit M 14 Iam S* 15 huius] sui CSMG interptatioii L cuius M 17 aecclesia. (pr. c s. I. a m. I) C 18 urias b chetteus LSG hettheus C chettaeus M cetheus b autem om. SMG 25 penitendo L ueruntamen C ) 693
omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia post ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non extinguamus; amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.