Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Iam de Salomone quid dicam ? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas - de gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est, quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. adparet enim in persona huius Salomonis mira et excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam [*]( 12 cf. m Reg. 11 ) [*]( 1 secclesiam (pr. c 8. l. a m. I) C lauantem (u corr. ex b) Lilt 2 seculi C 3 spirituali C contemplatione (Ai er.) L 4 inchoata (h s. l. a m. 2) LMG noticia C panitus C 5 copulauit conubio C 12 paenitentia 81 13 indulgentia (in in ras; dulg. ex diligentia m. 2 corr.) L 14 saltim L allegoria L 15 subuersio ed. Maurina 16 acclesias C 17 absurda L intelligi C ille CS 20 coniectari GLMSb 23 et pr. om. Cb mira... (et er.) M 25 secclesia C saetulo L 26 secclesiae C 27 secclesiae (pr. c s. I. a m. 1) C )