Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam Thamar habitum mutet; nam et "commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit. sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine "confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est. typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae. sedens cum hoc habitu ad portam Aenan uel Enaim, quod interpretatur "fontes." cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. accepit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et [*]( 1 cf. Luc. 1, 44 2 cf. Luc. 3, 21 sq. 5 cf. Cant. 4, 2 9 cf. Matth. 26, 75 12 Luc. 24, 46 sq. 21 cf. Ps. 17, 44 24 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 perfectius (i 8. l. a m. 2) L 2 odolamites LSG odollamites (pr. 1 8. I.) M 3 tondendas (0 ex u) L exhonerandas C 4 secclesiae O. laudate L 7 interptatur SG 8 amaritudinis om. C 9 in - illius SO iudas (s paene er.) SC iuda LGM 11 presignetur C O aacclesia C 18 predicari C 14 poenitentiam S p$enitentiam G 16 Tjppfl C 17 euocate L 18 habittt L portę L porca*« M'l aenMi G L Ml fnan C enan M2 b ęnaim C enaim LSGMb 21 fętatur SG 22 monilae LM monilge G 23 iufltificatiofi L 24 praedistinauit LlSG predestinauit C )

691
quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitam tamquam increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio, quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ludas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis, glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.