Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repromissum est. [*]( 16 cf. -Luc. 23, 12 19 Ioh. 19, 15 26 Gen. 49, 10 ) [*](1 (et 17, 21) iudeonim C caperunt C 4 & («. I. m. 1) C sela (corr. ex selo m. 2) Mb õ interptatur C 7 pertinent (r 8. 1. a m. 1) L 9 ceperat LC tribu (u add.) L 12 ffdere C coherebat C 14 thetarchae (alt. h s. I.) LSM thetarcae G 17 mistico L 18 iudei C publicę C aduersum SGM 19 neque enim b 21 propriae L 22 hunc Z.1 huic C advlarent (v sup. 0 a m. 1) LM adolarent SG 24 saluatori (i ex e) S 27 repromissum] repositum C )
689
et ipse expectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica — unde christi uocabantur — unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exultationis prae participibus suis. natus est enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur "deficiens." iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites "testimonium in aqua." cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur "fratris. mei uisio." uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit, quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit
[*]( 5 cf. Dan. 9, 24 sqq. cf. Ps. 44, 8 6 cf. Matth. 2, 1 7 cf. Luc. 23, 7 . 46 8 cf. Matth. 15, 24 16 cf. Ioh. 5, 36 21 cf. Ioh. 1, 16 22 cf. Matth. 11, 11 24 cf. Matth. 18, 17 ) [*]( 1 est expectatio SMG quoque] quippe b 2 mistica L 8 unctio (o sup. a) S 5 pre C 6 maioris herodis C herodis (e in i o m. 2) L 7 thaarcia L tetarchia CS thetarchia (exp. et h s. l. a m. 2) G thetarchia (post. h s. I. a m. 2) M 8 que C 10 deficerat L 11 iudeorum C 12 odolamite SG odolamitae Lb odollamitae (pr. 1 . I.) M 13 hiras b interptatur C odolam SG odolamites L 16 testimonifl L hiras b 19 habrahae C helisabeth C 20 sue C 22 exurrexit C 23 prenuntiantibus C ) [*]( XXV. Aag leet. S. ) [*]( 44 ) 690
ex utero, agnouit perfectius ex columba et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes essent uelut grex detonsarum.