Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones atque utinam hominum et non dei? seruierint dispensatores ueteris testamenti idemque praenuntiatores noui testamenti peccatores occidendo, seruierint dispensatores noui testamenti idemque expositores ueteris testamenti a peccatoribus moriendo, deo tamen uni utrique seruierunt per diuersa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse inperari et propter se debere tolerari. quid ergo crudele Moyses aut mandauit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni uero deo subditum cupiens posteaquam cognouit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque inpudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum uindicans gladio, quos deus ipse, quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos uoluisset inferri, et in praesenti salubriter terruit et disciplinam in posterum sanxit? nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in uerbis eius agnoscat orantis pro peccato eorum et dicentis: si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo? conparans ergo unusquisque pie prudens illam [*](23 Ex. 32 ) [*]( iriucre 2 ųę.çę.rę (corr. uid. m. 1) L bello (o in ras.) L autem uel C 3 prodest nisi diuinum iudicium (ceteris om.) SG 5 iuditium C 6 insilimus C rephensiones L 7 (et 9) seruierunt C 8 iidemque M prenuntiatores 08 9 dispensatores om. SG 12 contempnenda C 13 molestias (sti s.-l. a m. 1) L possete (e fin. et t s. I. a m. 2) L impetrari b 16 uer*o L 18 daemonibus (a 8. exp. o) S daemonibus Gl demonibus C 20 inferri] mox feriri b praesenti. (s er.) L presenti C 21 in 8. l. 111. 2 L in posterum 8. l. S 22 dilectiofie (e 8. l. add. m. 2) L 25 comparans X2 pie L1 )

681
caedem et hanc precem uidet profecto apertissime, uidet, quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saeuit, qui sic amat. sic plane et apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. tradidit et alios, ut discerent non blasphemare. legunt scripturas apocryphas Manichaei a nescio quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac uita erant et examinare talia poterant, eos uera locutos esse cognoscerent. ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum conuiuio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum inprecatum fuisse homini continuam saeuamque uindictam. nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam conuiuantibus ministraret, eum leo inruens interemit manumque eius, qua caput apostoli leui ictu percusserat. a corpore auulsam secundum uerbum eiusdem apostoli id optantis atque inprecantis canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. quid hoc uideri crudelius potest? uerum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei ueniam in saeculo futuro petiuerit, facta est conpensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc uitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. utrum illa uera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam uerae [*]( 5 cf. I Cor. 5, 5 6 cf. I Tim. 1, 20 ) [*]( 1 pcem L uidet profecto (in mg.) G apertissimeque b 2 demonum C 3 seuit C planae (a exp. m. it) L 6 apochryphas SG apocriphas C apochryfas LM 7 manichei LC a quibus (a add. m. 2) S 9 secclesiae C 11 esse locutos C 14 inpcatum C 15 seuamque L seuå 8. I. M 19 inpcantis L 23 et] ei b 27 manichei LC 28 aecclesiasticus C uere L )
682
atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri uirtutem illam patientiae, quam docet dominus dicens: si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione uerborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius deum rogauit. ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam uel praebuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret admonuit. tenebat certe interius dilectionis adfectum et exterius requirebat correctionis exemplum. siue hoc uerum sit siue confictum, cur nolunt credere tali animo famulum dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostrauisse, cum et in eius uerbis satis adpareat ita huiusmodi peccato eum ueniam deprecatum, ut nisi inpetraret, deleri se uellet de libro dei? et quid simile ignotus homo palma percussus et deus ex Aegypti seruitute liberans per diuisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus ? si autem poenas ipsas conparemus. quid simile ferro interimi et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem iudices publicis legibus seruientes maioris criminis reos bestiis subrigi quam gladio percuti iubent.