Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti. quibus nunc respondeo, quod locutus dominus ad Osee prophetam dixit: accipe tibi uxorem fornicariam et fac filios de fornicaria. in qua scriptura sic excaecatum est inmundum cor eorum, ut nec apertissima uerba euangelica intellegant domini dicentis ad Iudaeos: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. quid enim [*]( 2 Matth. 5, 39 25 Osee, 1, 2 28 Matth. 21, 31 ) [*]( 3 prebe S 5 expression L 8 inultra (e.rp. m. 2) C 9 ammonuit LSMG 11 correptionis C 14 ita] i4 L* 15 depcatum LC delere C 19 pęnas C 21 publices Lx 23 rephensionibus LC 24 respondebo S oseae LSM osee G 26 excecatum L 27 apertissi S 28 iudeos C )