Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Calumniosa ergo inperitia Moyses reprehenditur, quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si deo iubente non gereret; ipsum uero deum, quod talia iusserit, audere reprehendere uel deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere hominis est, ut mitius loquar, cogitare non ualentis diuinae prouidentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec nouum esse, quod oritur, nec perire, quod moritur, sed in suo singula quaeque ordine siue naturarum siue meritorum uel cedere uel succedere uel manere; hominum autem rectam uoluntatem diuinae legi coniungi. inordinatam uero cupiditatem diuinae legis ordine coherceri, ut nec bonus aliud quam praecipitur uelit, nec malus amplius quam permittitur possit, ita sane, ut non inpune possit, quod iniuste uoluerit. ac per hoc in omnibus, quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur; cetera sunt uel tributa naturarum uel merita culparum. fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud adsumendas et propter aliud adpetit res propter se ipsas diligendas. sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conseruari iubet. fit autem homo iustus, cum ob aliud non adpetit rebus uti, nisi propter quod diuinitus institutae sunt, ipso autem deo frui propter ipsum seque et amico in ipso deo propter eundem ipsum deum. propter deum enim amat amicum, qui dei amorem amat in amico. siue autem iniquitas siue iustitia, nisi esset in uoluntate, non esset in potestate. porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset: quod [*]( 2 retractione C 3 rephenditur LCS quod. L 4 rephendi C 6 iusserat SG rephendere LCS 10 queque C 12 coniungi (n s l. add. m. 2) L 18 coherceri L coerceri SMG 17 uel horret b domn.atur L do/miijar et in mg. do*matur S dominatur CG dam*natur (corr. ex dominatur) M Y20 adsumendas (s. d a m. 2 s'i L 22 quem C 26 enim.. L 27 iusticia C 29 premium CSG poena (0 s. I.) 8 poena (a corr. in 0) L )