Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Si autem hoc mirum istis uanis uidetur, quod aliud tunc deus praecepit dispensatoribus ueteris testamenti, ubi noui gratia uelabatur, aliud praedicatoribus noui testamenti. ubi ueteris obscuritas reuelabatur, adtendant ipsum dominum Christum mutantem, quae dixerat, et aliud dicentem: quando misi uos, inquit, sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. [*]( 9 Matth. 23,35 12 cf. Ephes. 2, 14 18 Ps. 71,11 25 Luc. 22, 35 sqq. ) [*]( 3 auferre (pr. r s. l. a m. 1) L 5 reges CSGM regi Lx 6 prestari LC 8 ueritatem (exp. tn. 1) L 10 id] ideo C cepit C 11 qui] quod BGMLlb interpraaatur LS 14 seruiunt Mx et christiani SGMb, (er in ras) L 15 fidutiam SM 17 demonumque C 18 de] et SG 20 demoniorum C 24 reuelatur C adtendant (aup. d add. t) PS attendunt Ml 25 q: Lx .<1 X2 26 inquid L saculo S )

677
dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, uendat tunicam . suam et emat gladium. isti certe, si ista diuersa in testamentis singulis inuenirent, uetere et nouo, etiam hoc clamarent duo sibi testamenta esse contraria. quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: antea misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, et nihil uobis defuit; nunc autem qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui habet tunicam, uendat et emat gladium? iamne intellegunt, quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis pro temporum diuersitate praecepta uel consilia uel permissa mutentur? nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eundum unum deum tunc prophetas gerere bella iussisse, nunc apostolos prohibuisse? neque enim in eo, quod ex euangelio commemorauimus, uerba tantum domini fuerunt, sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. nam et tunc sine sacculo et pera ierunt et nihil eis defuit, sicut eius interrogatio et eorum responsio declarauit. et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: ecce sunt hic duo gladii. et ille respondit: sufficit. hinc et Petrus armatus inuentus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius cohercetur audacia, quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. latebat certe domini uoluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti no- • [*](21 cf. Luc. 22, 38 . 50 ) [*]( 4 neteri CSb uetero G1 6 dicit antea: Misi b 7 saculo C calceamentis M defuit uobis SG 8 aacculum om. L 10 quemammodum M inconscientia LlSMGb precipientis C 14 loquutum L quur L ammittunt Ll gratia. L 21 emendo*. (iu er. uid.) L emencĮęųdo SG //iuasiaset (di er.) M 22 illi C 24 coercetur SMG audatia C non om. SG ut] ut (8. l. a m. 1) L ut (sup. exp. non) G sieiuasus (ič s. l.) M fuerat] non fuerat SG 26 quur LC portare (sup. e a m. 1 i) Lb precepisset C. )
678
luisset. uerumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.