Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Ceterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemorauit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum uendidit. numquid cuiusquam membra distorta deprauant lucem, quae cuncta demonstrat? sic nec cuiuspiam malefacta malam scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato conubio, quod non peruertat uinculum pacis et ideo prostitutio feminarum non ad substituendam prolem. sed ad satiandam libidinem propositarum diuina atque aeterna lege damnatur. omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo uenalis; ac per hoc ludas etsi grauius peccasset, si nurum. sciens cum ea concumbere uoluisset — si enim uir et uxor. [*]( 1 cf. Gen. 38, 13 .18 13 cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Gen. 37,26 sqq. ) [*]( 3 manicheorum LC 5 inimiticias C contempnit LS, (p s. I.) M 6 poene C pene L ane faria (ex sane) M simulachrorQ (r pr. s. I.) C 7 et domito b 8 potentiae Lb 9 ueritatis (ti 8 l.) S 16 menbra C 17 lucem om. b nec (c s. l. m. 1 superscr.) C 19 illa om. b 20 perturbari (b ex u corr.) M 21 et] ex b 22 sotialiter L ft «bstinato b 24 satiendam S* satiendam G 25 emptorem (p s. l. a IiI. 2) LM )

657
sicut dominus dicit "non iam duo, sed una caro" est, non aliter nurus est deputanda quam filia — tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. at illa, quae socerum fefellit, non carnis eius concupiscentia nec meretriciae mercedis cupiditate peccauit, sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus iam fratribus nupta tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subiecit pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reseruauit. melius quidem sine filiis remaneret quam sine iure matrimonii mater fieret; longe tamen alia intentione peccauit, quod filiis suis patrem prouidit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. denique cum iussu eius produceretur ad mortem et uirgam, monile atque anulum protulisset dicens ab eo se grauidatam, cuius pignora illa essent, ubi ea, quae dederat, ille cognouit, istam magis quam se iustificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum coniungere noluisset, qua destitutione conpulsa illo modo potius quam nullo modo posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. in qua sententia non eam iustificatam, sed eam magis quam se iustificatam dicens nec ipsam laudauit, sed in sui conparatione praeposuit, desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero subposuerat, minus culpans quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse uelut ad meretricem uictus intrauerat: sicut quibusdam dicitur: iustificastis Sodomam, id est tantum peccastis, ut uobis Sodoma conparata iusta uideatur. quamquam etiamsi haec mulier non in peioris facti conparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intellegatur — quae tamen [*]( 1 Matth. 19, 6 26 Ezech. 16, 52 ) [*]( 4 ad L1 fefellit (m. 2 corr. ex refellit) S refellit G 5 meretriciae (i sec. 8. 1.) S 8 fetandum S 10 remanere L quam sine om. C 13 concubisset Ll produceretur (con'. m. 1 ex procederetur) C 15 pignera SGMb 17 iustificatum Llb 20 stirpe (i corr. ex y) L 25 ad s. I. S intrauit C ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 42 )
658
consulta illa aeterna lege iustitiae, quae naturalem ordinem perturbari uetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodiuit, merito culpabilis inuenitur — quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?

Quod ita nobis Faustus uel ipsa Manichaea peruersitas arbitratur aduersum, quasi nobis in illius scripturae ueneratione dignoque praeconio uitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit adprobare; quin potius necesse est, ut, quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius ueritatem certius culpanda didicimus. ibi enim fornicatio et omnis inlicitus concubitus diuino iure damnatur. ac per hoc, cum talia quorundam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. quis enim nostrum in ipso euangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi natiuitate sollicitus tot infantes iussit occidi? at hoc factum ibi non uituperatur, sed tantum narratur. sed ne hoc Manichaei uesana inpudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi natiuitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipsorum Iudaeorum inmanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non uituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.

Sed, inquiunt, iste ludas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim patriarchas conputatur. quid enim? et ille ludas, qui dominum tradidit, nonne inter duodecim apostolos numeratus est et cum eis unus ex eis ad praedicandum [*](12 cf. Ex. 20, 14 . 17 17 cf. Matth. 2, 16 25 cf. Gen. 25, 22 sqq. ) [*]( 3 q; (m. 2 ia superscr.) S 4 Quid inc. c. 62 in b 6 manichea L 7 ueneratiofi L 9 approbare G2 10 fidentius (fid in ras.) L culptemus S 11 culpanda** L 14 iudicanda (n s. l. corr. ex iudicata) G 15 praescripsit L 16 detestatur (de s. l. a m. 2) LSM detestat (.- add. m. rec.) C 17 ad X1 at (d in t mut.) LiaiG 18 manichei L C 19 q; (m. 2 ia superscr.) S et om. SG ipsam (s. l. G) etiam SG 20 negant (a exp. et e superscr. tn. 2) S iudeorum C 21 quemammodum L 25 XII SG )

659
euangelium diabolus missus est? sed adhuc respondent et dicunt: ille post tale facinus laqueo suo peremptus et apostolorum numero exemptus est; iste autem post hanc turpitudinem inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium deus perhibet, praecipue benedictus et supra omnes laudatus est. quin immo hinc expressius adparet non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne uenturus, illam pertinere prophetiam, et ideo magis flagitium eius diuina scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in uerbis patris eius, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.

Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere uoluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu uenisse praedicatur, maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus euangelista commemorat, etiam Zara. quem Thamar ipsa ex illo conceptu peperit, inuenitur. nam si. stirpem Iacob, non Christi generationem uellet reprehendere, habebat magis primitiuum Ruben, qui paternum torum nefaria libidine uiolauit: qualem fornicationem apostolus nec in gentibus dicit auditam. quod factum etiam ipse pater Iacob. cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit. hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino uoluntaria contaminatio paterni lectuli adparet, nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si [*]( 1 cf. Matth. 10, 2 sqq.; Ioh. 6, 71 sq. 3 cf. Matth. 27, 5 h cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Matth. 13; Gen. 88, 80 19 cf. Gen. 35, 22 20 cf. I Cor. 5, 1 22 cf. Gen. 49, 3 sq. ) [*]( 5 super b 6 expressius (i s. I.) S 7 prenuntiabatur C 10 eius patris SG ante laudatur om. ita SO 11 qз (m. 2 ia superscr.) S requiratur (re corr. ex de nI. 1) C 14 generationib' (b' s. I. add. m. 2) S 15 matheus SCL 17 generatione S rephendere LC 18 primitiuum (alt. u s. I.) C thronum Lx torum C th*orum L2 19 nefari alibidine C 21 caput (t 8. d m. 1 superscr.) C detestando (de 8. l. add. m. 2) S 23 meretritio LM 25 concubitu (b ex p corr. m. 1) C ) [*]( 42* )

660
sola libidine carnalis uoluptatis arsisset, et Christi progenitores culpando incarnationi eius fidem derogari uoluisset, ignorans miser uerissimum et ueracissimum saluatorem non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum extitisse. fideles enim eius uenturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. proinde sponsus ille suis congruens inuitatis, qui uocaturus erat ad nuptias bonos et malos. etiam nasci uoluit de bonis et malis, ut prophetiam paschae. qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ouibus et capris tamquam iustis et iniustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. documenta quippe dei et hominis ubique conseruans parentes et bonos et malos propter conuenientiam humanitatis non spreuit, partum autem uirginis propter miraculum diuinitatis elegit.