Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Inaniter ergo Faustus in se ipsum potius dente sacrilego saeuiens sanctam scripturam, quam totus iam mundus merito ueneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor nullius accepit adulandam personam. sed et laudanda et uituperanda hominum facta uel ipsa iudicat uel legentibus iudicanda proponit, nec solum homines ipsos uel uituperabiles uel laudabiles intimans, uerum etiam quaedam in uituperabilibus laudanda et in laudabilibus uituperanda non tacens. neque enim quia uituperabilis homo erat Saul ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de ana themate tam diligenter scrutatus, tam seuere uindicare conatus est oboediens deo, qui hoc fieri prohibuerat, uel quod pythones [*]( 8 cf. Matth. 22, 10 10 cf. Ex. 12, 3 sqq. 26 cf. I Reg. 14, 24 sqq. ) [*]( 2 incarnationis b derogare SG 10 capris (a in i corr.) S 11 praefigurandam SG praecessis se C 12 hominibus L et ante bonos om. SG 14 part*Q (jpr. r 8. l. add. et alt. exp. m. 2) LM 16 s £ #uiens (r utd. er.) L sęruiens G seuiens C 17 ueneratur (u corr. ex b) M dixi (r er.) S dixit G dixi (ort. er. dii ~ er.) M 18 accepit Ll adolandam L1 adulando L'l 22 uituperabilius LtSMG lauda- bilius LaSGM 24 anathemate (e fuit) S 25 conatus (co ex ca corr.) S 26 obaediens C prohibuerat (o in ras; hi s. l. a m. 1) L phytones GSb phythones (h superscr. m. 2) LM phythones C )

661
et uentriloquos de regno suo deleuit, aut quia laudabilis erat Dauid, ideo peccata eius, quae deus quoque arguit per prophetam, uel adprobanda uel imitanda sunt. sicut nec in Pontio Pilato uituperandum est, quod aduersus accusationes Iudaeorum innocentem dominum iudicauit, nec in Petro laudandum est, quod eundem dominum ter negauit, uel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo, quae dei sunt, eum uoluit a passione, hoc est a nostra salute reuocare, paulo ante ergo dictus beatus, paulo post dictus est satanas. sed quid in illo obtinuerit, apostolatus eius et martyrii corona testatur.

Sic itaque et regis Dauid legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. in quo autem praeualuerit, aut unde quid uicerit, satis in promptu est non maliuolae caecitati, qua in sanctos libros et uiros Faustus inruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas diuina et merita humana possunt cerni atque discerni. nam legant isti et uideant in Dauid plura deum redarguisse quam Faustum; sed ibi est et paenitentiae sacrificium, ibi est illa inconparabilis mansuetudo usque ad inmanissimum et atrocissimum inimicum, qui, quotiens illi est in manus fortissimas datus, totiens ab illo est de manibus piissimis dimissus inlaesus. ibi memorabilis humilitas sub flagello dei et ceruix regia dominico iugd ita subdita, ut armatus et comitatus armatis amara ex inimici ore [*]( 1 cf. I Reg. 28, 3 3 cf. II Reg. 12, 1 aqq. 6 cf. Matth. 26, 70 sqq. 9 cf. Matth. 16, 22 sq. 18 cf. II Reg. 12 . 24 22 cf. I Reg. 24 . 2(5 ) [*]( 2 pprophetft S 3 approbanda 81 4 iudeorum C 8 salute nostra SG 9 pę: beatus C 10 in (s. l. m. 2) LM om. GSb 18 recta SG aut] auT (a s. l. a m. 2) LG ut M et Cb 14 impromptu. (s er.) SM promptu* (-- sup. n er.) L 16 auctoritas// (corr. ex auctoritatis) M diuina (i post. s. l. a m. 1) L 19 sacrifitium C 20 adtroeiBsimQm (exp. m. 2) L adtrocissimum SMG 21 manus («. l. add. 'no 1 s) C 22 piissimis (u in i corr. m. 2) L illesus C inlęsus (, add. m. 2) L memorabilis (mo in ras.) C 23 sufflagello C . dominico (co er ca corr.) S )

662
conuicia patientissime sustineret suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex eius audiret et iam iamque in conuiciatoris caput dextera ultrice pergentem modestissime refrenaret. regali suae iussioni diuini timoris pondus adiciens et dicens meritis suis hoc redditum superno iudicio, quo ille iniuriosus missus esset, ut in eum talia iacularetur obprobria. ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse uellet mori, quando populo numerato peccatum elationis eius sic punire placuit deo, ut eundem numerum minueret morte multorum, cuius multitudine cor regis fuerat superbia pertemptatum: in quo occulto iudicio deus, apud quem non est iniquitas, et. quos nouerat indignos hac uita, subtraxit huic uitae et in illo, qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani eiusdem copiae diminutione sanauit. ibi tam religiosus dei timor sacramentum Christi in sancta unctione seruabat, ut cor eius pia sollicitudine trepidauerit, quando exiguam particulam de ueste ipsius Saulis latenter abscidit, ut haberet, unde illi fidem faceret. quam nollet eum, cum posset, occidere. ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrimis et humilitatis sordibus sese abiciens dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit, idem iuuenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculauerat et contra patrem scelestum bellum gerebat, et uellet conseruatum et fleret occisum, [*]( 6 cf. II Reg. 16 ) [*]( 1 conuitia SG patientissim$e L patientissimse S patientissimę M 3 modes.tissimQ.e (erp. m. 2) L modestissimae C refrena SG 5 qd (d 8. l.) SG ille (s. l.) S 6 opprobria (b exp. et p tuperscr. tn. 2) L 10 mnltitadinem (exp. m. 2) L snperbia fuerat C 11 supbia (b « u corr.) M pertemptatum (p 8. I) 8 12 hac] ac C 14 tumore G tumorS (~ add. m. 2) L timore b 15 reliosus S 18 faceret ul qd qua nollet C 19 tanta pru*dentia d prudens sqq. C 21 egrotante L multislll/lacrimis S 22 depcatus LCSG idem L1 24 stupris (s add. in ras. m. 2) L scelestv (T S. exp. e) 8 25 bella Ml )
663
animae scilicet tantis criminibus inuolutae sempiternas praeuidens poenas, quibus euadendis eum per paenitentiam corrigendum uiuere cupiebat humiliatum. haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur uiro, si non peruersus animus eam scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam dei, qui eius nouerat occulta cordis, ubi in conspectu eius, qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.

Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat spiritus dei, quando correptus per prophetam dixit "peccaui" continuoque ad hoc unum uerbum audire meruit, quod acceperit ueniam? ad quam rem nisi ad sempiternam salutem? neque enim praetermissa est in illo secundum dei comminationem flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur et adflictus temporaliter probaretur. haud uero mediocre fidei robur fuit, aut paruum mitis et oboedientis animi indicium, cum audisset a propheta, quod sibi deus ignouisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter euenissent, non se dicere prophetae deceptum esse mendacio nec murmurare aduersum deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiauerit. intellegebat enim uir alte sanctus et non contra deum, sed ad deum leuans animam suam, nisi dominus esset confitenti paenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata; pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, uidebat erga se et manere ueniam et non neglegi medicinam. cur autem Saul per [*]( 3 cf. II Reg. 18 ) [*]( 1 inuolutę f, add. m. 2) L 2 euandendis C 4 repperiuntur S repperiuntur VG 6 et ante plane 8. l. a m. 1 L 8 poiest (est add. m. 2) 8 10 cernebat s. l. G cernsebat Lx 11 correctus Lb 12 continuoq' (q' s. I.) S acciperet C 16 liberaur L'SGM liberaraur (ra 8. l. a m. 2) L afflictus L1 haud b 17 robur Ll 20 mendatio C 21 aduersus SGMb falso SG1 23 ad doTii S 24 paenarum 081 26 ureretur] uereretur Gxb uerberaretur S-Gl uęreretur LsPa u*reretur (e er.) M 27 quur LC )

664
Samuhelem correptus, cum diceret etiam ipse "peccaui," non meruit audire, quod Dauid, quod ei dominus ignouisset? num personarum acceptio est apud deum ? absit. sed in simili uoce, quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat, quod diuinus oculus discernebat. quid talibus docemur exemplis nisi regnum caelorum intra nos esse et de intimis nostris deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur. non autem ut populus labiis eum honoret, cor autem eorum longe sit ab eo, neque iudicare aliter audeamus de hominibus. quorum interiora uidere non possumus, quam deus, qui hoc potest et falli aut corrumpi non potest, cuius euidentissimam sententiam de Dauid cum diuinae scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda uel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas ? eis quippe diuinis libris de antiquis uiris credendum est, qui tam longe futura dixerunt. quae praesentia nunc uidentur.

Quid aliud in euangelio discimus, cum eadem uox Petri auditur confitentis Christum filium dei, quae etiam daemoniorum paria uerba, sed longe inpari corde emittentium? proinde in simili uoce fides Petri laudatur, daemoniorum inmunditia cohibetur. a quo, nisi ab illo, qui non aure humana. sed diuina mente radices internas uocum illarum nosset inspicere et sine ulla falsitate discernere? quam multi enim et alii homines dicunt Christum filium dei uiui nec tamen Petri meritis conparantur, non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: domine, domine et audituri: discedite a me. sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram, in quibus [*](1 I Reg. 15, 24 3 cf. Gal. 2, 6 6 cf. Luc. 17, 28 7 cf. Matth. 12, 34 9 cf. Matth. 15, 8 18 cf. Matth. 16, 16 19 cf. Luc. 8, 28 26 Matth. 7, 22 sq. 27 cf. Matth. 25. 33 ) [*]( 1 ipsi 0 2 dauid (uid in ras.) L numquid C 5 doceremur SGM docecemur IAP5 6 celorum C 7 cordis 8. I. S os (sup. s ~ del. tn. 2) L loquatur fa corr. ex i) G, (a sup. exp. i) S 8 eum om. LSGMb •ura ni? (sed labiis antepos.) C 13 ridenda] rienda Cl 17 aliud C (m. rec. superscr. scil. quam duo genera confessionum) 18 petri] patris (9 s. 1. a m. 2) C 22 interna suocum Z1 )

665
plurimi nec umquam Christum uel semel negauerunt nec eius pro nostra salute passionem inprobauerunt nec gentes iudaizare coegerunt, et tamen Petro, qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus et non solum duodecim tribus, uerum et angelos iudicanti inpares adparebunt? ita etiam multi nullius adpetentes uxorem, nullum, maritum adpetitae usque ad mortem persequentes tamen Dauidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud deum habere non possunt. tantum interest, quid cuique in se ipso quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur, et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat, quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et uix ad tricenum perueniunt.