Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed quia bonum est, ut etiam haec uita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem, ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis inpertit. propterea Lia sorori suae dicit: parum est tibi, quod uirum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? per unum uirum significans eos omnes, qui cum sint agendi uirtute habiles et digni, quibus regimen ecclesiae committatur, ad dispensandum fidei sacramentum illi accensi studio doctrinae atque indagandae - et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis remouere atque in otio discendi ac docendi condere uolunt. ita ergo dictum est: parum est tibi, quod accepisti uirum meum, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? ac si diceretur: parum est, quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet uita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?
Proinde ut eam iuste conparet, inpertit Rachel uirum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui uirtute laboriosa regimini populorum adcommodati sunt, etiamsi scientiae uacare delegerant, suscipiant experientiam temptationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui uacare statuerunt, blasphemetur neque adipiscatur ab inperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. [*]( 1 possint (n 8. I. a m. 1) L euitant C turbolentas S 2 occu- pationes (pr. c 8. I.) S 3 f»ruuntur (pr. u 8. l. corr. m. 2) L arapleiu (~ super u del. m. 2) L 6 ea b 10 mandragoriam S mandragori»5 (c er. et ł- sup. a add.) G2 13 indagendae LSGM tt 16 parum ne b 17 mandragorica. 8 22 sorori (s er.) L nocte L quo SGMLKb 23 delegergt b 24 temptationem SG curarumque (r alt. sup. exp. t superscr. uid.) C 26 adi*piscatur C 27 eexistimationem C )
Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac et Iacob, [*](3 Gen. 80, 14 sqq. 22 Ioh. 1, 1 ) [*]( 1 satis. Et hoc b 5 diffugere C 6 quisquis (alt. quis 8. I.) S 8 hoc geritur toto orbi Pb i homines C 9 ex] ab CPSGMb 10 et Oln. b 11 transuerso M atque-dicente om. SG labore L 14 generant b post gen. habetur in C ?? diei etiam (e tn ras.) C etiam.. L in illa SGMb 15 ad] et b 16 pleuis M1 plebem b 19 recusantg SQb recusantem (exp. m. 2) LM (m er.) 20 suane olentibus LCb potiat (..- m. 2 add.) L 21 prestante C 24 sapienter que C diciT (~ add. m. 2) L 26 phantasmatae L )
Ceterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis conparandus est, de quibus deus dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, nec in eorum numero deputandus, quibus illa scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium. quamuis inter Sodomitas pie casteque uersatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus ab illius terrae incendio liberatus sit et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono dei data sit. haec nobis merita in illis libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus; sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum inuenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecauendum. porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium, non modo non decolorat diuinitatem dei uel scripturae illius ueritatem, uerum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum, quae pulchra atque integra, uerum etiam quae deformia uitiosaque sint, indicat: quanto magis [*]( 12 Ex. 3, 6 19 cf. Gen. 19 20 cf. Dent. 2, 9 24 cf. Sap. 10, 6 ) [*]( 1 appellare b 2 sufficerent 81Gb sufficerint MIS 4 prophetiae (i 8. l.) 8 prophetae M 5 habhis (h exp. et h auperscr. m. rec.) C 6 fue- rant Pb 7 et om. b 9 conuitiis L 12 dfis dicit b 15 (et 23) iusticiae C 22 ali.ud C 25 diligendamquę (sed. paene er.) S 26 nitoręąI 82 nitoraem G nitor (r s. I. quae litt. er. sit dub.) L admotarum (ad tn. 2 superscr.) L ad notarum (n corr. ex m) SM 28 sint ]..1 (s. exp. i scr. m. 2 n) )