Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus [*](26 Rom. 12, 1 ) [*]( 1 sacrifitium C 2 sacrifitii C 5 segregati (i ex a) C templum dei SJJG 7 sculturis C 8 lune C 12 demonia C 13 eis (li er.) C J5 homintl (er omnid) C 1G delectione P 17 fausto MLl rв..stu C 20 terrene L 24 in (8. l.) LS,2 om. GJIb 27 uiuentem b 28 manichei LC opificum PISG opificium (ult. i s l. a m. 1) Lp311f2. (d ex d corr.) C 29 uidus LI )
Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in [*](2 Gal. 1, 9 6 cf. Rom. 1, 17 8 cf. I Tim. 1, 5 9 cf. I Cor. 13, 13 ) [*]( 4 manicheus LC 6 quod SG 8 confirmandam b 10 mores (s a m. 1 8. I.) L qui (a er.) L 13 textorum S 15 uiorg Sl filiorum (o ex a m. 1) L 16 hęreditandorum L hereditandaram G 18 qui 8. l. S*, (in marg.) Ct., om. GM 21 et lana b 22 bibendo (utrumque b ex u corr.) C 27 finem* (s er.) L 29 quibusdam SlG )
FAUSTUS dixit: Unus deus est, an duo? plane unus. quomodo ergo uos duos adseritis? numquam in nostris quidem adsertionibus duorum. deorum auditum est nomen. sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. quia bonorum et malorum duo principia traditis. est quidem, quod duo principia confitemur, sed unum ex his deum uocamus, alterum hylen, aut. ut communiter et usitate dixerim, daemonem. quodsi tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem putabis copias. quid? si et de albo et nigro disputante me et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba et duo calida et duo dulcia ostenderim, nonne uideberis mentis incompos et cerebri minime sani? sic et cum duo principia doceo, deum et hylen, non idcirco uideri iam debeo tibi duos ostendere deos. an quia uim omnem maleficam hyle adsignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum uocemus deum ? quod si ita [*](1 sepe C commendattl C 2 ipsa L 8 tantum GIS 5 Bcisma LCSG 9 Cap. XLI L XLn SMPG est deus C 12 suepiceris C 15 demonem C qd// C 19 egestem Lx 20 quid] quod LCGSX si et] si..tu (et er.) C 22 dultia C 23 inpos C inepmpos O (exp. m. 2) L incampos G 24 uideri (pr. i ex e a m. I) L 25 dpos (sup. 9 a m. 1 e) C hylle C hylei (ei in ras.) SG )
AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in uestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es quasi rationem reddens, cur hoc dicatis, quia et apostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut uerum deum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non [*]( 15 n Cor. 4, 4 ) [*]( 1 benenum Z1 antidotum. C 4 medicos SG medicus P medico.. (a er. et -<add. m. k) L medicQs M benerarium Ll 9 efleçta C effe*ta (c er.) 8, (c paene er.) G quia] qui S 13 iusta L1 iuxta (corr. ua. 3 ex iustam) P iustam SG iuste M presumptum C praesumtum Ll 14 quemammodum LSG 15 (et 23) excecauit CS 17 aditiens C 19 Cap. XLII LSPM om. G Agustinus L 20 negastis SG 21 es (— supra e del. et s add. m. 2) L 22 quur C 24 distinguunt 3/2 deum aerum CSMG 27 quia] quod SG2 )
Uos autem non ualentes discernere, quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum, ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, quicquid uos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et iudicio dei ueri uidelicet habentes paratum alterum deum malum, quem uobis non ueritas ostendit, sed uanitas fingit, cui tribuatis non solum quicquid facitis iniuste, uerum etiam quicquid patimini iuste, ita deo tribuentes beneficia donorum et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus, quod praeparauit ignem aeternum malis. quam de illo, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. unde hic tantam bonitatem et ibi tantam seueritatem ad unum pertinere deum non intellegitis, [*]( 4 loh. 9, 39 10 Ps. 35, 7 12 Rora. 11, 33 17 Ps. 100, 1 25 cf. Matth. 25, 41 27 cf. Matth. 5, 45 ) [*]( 2 unquam C 4 in ante iud. om. L iuditium C 9 iudicii (i init. ex a corr. m. 2; cii in ras.) L iuditii C excecentur C quorQdam C 10 inluminentur] intelligant b 12 altitudo] altitudini! C 16 benefitio C 17 iuditium C 20 iuditio C hłQęųţęs habentes C 25 praeparauerit C )