Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non [*](18 Os. 6, 6 19 cf. I Tim. 4, 2 23 Matth. 12, 7 ) [*]( 5 uester xps 8 6 sacrilege L uanitatis (ni 8. l.) C 9 ipsis (pr. s s. l.) C apparet (pr. p s. l.) C 10 ille SG 11 mendicanti (post. n 8. l.) 8 12 destruente SG destruente (m er.) LM 14 uolo (t malo superscr.) M 16 segCtTem (n er.) M quo SXM*G 17 uos esse C 18 sed (B. l. m. 1) C demoniorum C mendaciloqvorum (v 8. I.) S mendaci locortt G 19 cavteriatur (v 8. I.) S 20 quam Z1 21 iude*is (t er.) C 23 sacrifitium C condasmnassetis S condempnassetis C 28 propicietur L )
557
propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus uester immoletur? neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus uinculis conligatum esse censetis. ipsa uero anima uestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud quam uituperat deum, quem sibi alio pacto aduersus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione et tam turpi captiuitate ? unde uestrae etiam preces ad deum uestrum non possunt esse religiosae, sed inuidiosae. quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria uoluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius conpararetur ? nec saltem sicut obsides dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula. non membrum suum, et plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. uos autem membra dei dati estis hostibus non ualentes eorum a deo uestro conpescere feritatem nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili ueneno tabefacti. unde non potestis dicere in precibus uestris: propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. haec uox accusatoria est. non deprecatoria. nec illud potestis dicere, quod magister ueritatis docuit: dimitte nobis
[*](23 Ps. 127, 9 28 Matth. 6, 12 ) [*]( II 4 polluantibus SG 6 gentem L*SMGPl 7 ostes M 9 et (t s. l. a m. 2) M 10 pces S praeces LGM religiose C inuidiose C 11 apux GMl 14 saltim G2SM 18 capietur (sup. e a m. 1 a) C ledatur C 20 eorum b compescere L 21 faditate L feditate CSG 22 praecibus L jlcibus GSC 26 praemimur LG pmimur CS 27 depcatoria C 28 demitte L' debita (b corr. ex u) M . ) 558
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui sunt enim debitores uestri, qui in uos peccauerunt? si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? quae autem debita uobis potest ille dimittere, quando ille potius in uos peccauit, cum ad ista uos misit, quam uos in illum. qui mittenti obtemperastis ? aut si propterea ille non peccauit, quia hoc necessitate fecit, maior et uestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam pugnaretis. iam enim uos patimini commixtum malum. nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut uos mitteret. pateretur. itaque aut ipse potius uobis debet, quod ei dimittatis, aut si nec ipse uobis, multo magis nec uos illi. ubi sunt ergo sacrificia uestra, simplices ac purae orationes, cum sint fallaces et inpurae blasphemiae?
Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri [*]( Q 1 deuitoribus M1 2 nisi qui L ijos C 3 nisi (ni s. l. a m. 2) L 11 9 prostati S 10 enim] uero b commixtum] commistum L cum iste Sx commistum SaPaGMa commissum M* 11 ille om. S mittere C 12 uos 081 debet uobis b 13 si (i s. exp. e a m. 1) L 14 sacrifitia C orationes uestrae C 18 deo uero C uera] ne (e s. l.) C 19 quur C 20 sacrifitium C 21 sacrifitia C 22 cuiusda (da s. l. a m. 1) S 23 Bipt C fallatium C 24 sibi] seni LlPSlG sibi (pr. i ex u?) M sçui b 27 sacrifitii C pro s. l. m. 2 C oporteret (er s. I.) C )
559
oporteret, qualia erant praecepta diuinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. proinde uerum sacrificium, quod uni uero debetur deo, quo eius altare solus Christus inpleuit, in uictimis pecorum imitata daemonia sibi adroganter exposcunt. unde dicit apostolus: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in uictimis pecorum, quas offerebant deo, multis et uariis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant . futurae uictimae, quam Christus obtulit. unde iam christiani peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei uero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid tenendum uel obseruandum in sacrificio christianorum, uanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.
Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna [*]( .6 I Cor. 10, 20 25 Rom. 1, 20 sqq. ) [*]( 3 crismate LMSlG dicitur L 4 sacrifitium C uero (corr. ex uiro) L2P2SjM'l uiro G ó demonia C 6 exposcunt (B 8. I.) C 7 demoniis C et om. C 8 hsabraei C 10 pphetia GMb celebrant (in marg. celebrabant) M 12 sacrifitii C 13 oblatione (uirg. er.) LS1 oblationem SJM' G manichei LC 14 quod Sl dampnandum C sacrifitiis C 15 hebreorum C 16 sacrifitio C 18 demoniorum C 19 hypocrisin (in in ras.) S hypocrisin PlLCMl mendaci locorum S'G mendaciiloquorum C 21 monarciae LlSlMyG 28 ammitterent L1 26 mundi (in marg. m. 2 add.) C 26 conspitiuntur C )
560
quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata.
Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente domino: misericordiam uolo quam sacrificium; agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia [*](/ 1 sint (n 8. l.) C 2 quia cognosoentes CSMG dfli] dum P 6 immutauerunt X2 8 quadrupedium L 9 interpr$aandis Z5 interptandis C 11 interprą.aatione L2 interprsetatione 8 interptatione C peritiores (ti 8. 1.) C 12 consueuerunt SMG 35 dissimiles] similes C 16 similes no estis C 17 enim] aiam 81 monarciam LXG ipsi 81 19 impie LúM 20 diis (post. i s. 1.) LS dis M demonioram C 21 fantasmata S 22 sacrifitia C sacriftium C 24 quam] et non 81 26 humanis CM 27 uos Sl demonia C mendaciloqua] mendatia C )
561
mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini.
Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas [*]( , 2 I Tim. 4, 3 sq. ) [*]( 7 benefitiis C 9 sacrifitiis C 13 philosophorum (sec. h 8. 1. a m. 1) L 16 menlya C . 18 ijobis (sup. u n a m. 1) C 22 manichei L 25 idola om. C 29 legit); (sup. b; a m. 1 m') C contra dicere S 31 reuolutione G reuolutionem S ) [*]( XXV. Aag. led. 6. ) [*]( 36 )
562
poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant; ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. populus autem christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece Xatpsta dicitur, latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio
[*]( 1 caelo 01 2 phantasma// (ta er.) L 4 sepulchra LSG umbre C que LC 5 eorum L'b 9 sollempnitate C 12 antestitum L' 16 ammonitione L 17 exurgat C acuandam Ll (m. 2 augendå) 18 quo] quod G possumus (corr. m. 3 ex POBSimUS) P possumus b 19 sotietatis C 20 euangelicall L ueritate (m er.) L 21 parata S deuotins (e in ras.) L 22 securius (i s. l. a m. 1) L certainina omnia] incerta omnia LxClPMb incerta SG- 24 grece LSMG- graecę C latria LCSGMb 25 propriae L 26 deuita Ll ) 563
sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum.
[*]( 11 cf. Act. 14, 7 sqq. 13 Apoc. 19, 10; 22, 8 sq. 22 cf. Dan. 6 ) [*]( 1 id///olatria C 5 ut pr. 8. l. S 6 etiam om. b 7 deberi] exhiberi S 9 licaonii GCSMb 11 adparuit om. SG 12 angelis] euangelio 3f 16 superbisj super SG 17 babiloniae LC 18 daniel C 20 pateretur (ae corr. ex a) L 21 depcarique C 22 dephensus LC 24 fatiant C condemnseT S 27 inmendemus (sup. in a m. 1 e) L 28 loiuria (sup o a m. 1 v) L ) [*]( 86* ) 564
uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est
[*]( 10 Ps. 49, 23 ) [*]( 1 ipsi Lt ipsę L1 culpe C 3 redire a raartyribus] deridereamartyribus LtStP'MG'b derogare* martyribus Lr deridere martyres G282 diffidere a martyribua M2 quam sacrilegu**** sacrificare M ieiun.um (i er.) L martiribus C 4 dixit (bis) SPlLlMG 5 martirum C 7 que C 8 tante L cecitati CL hereticorum LC 9 demonstrabo (e inras.) L 10 sacrifitium C glorificauit LSMaG 11 salutarS L 14 ascensum] aduentum C 15 sscrifitia C 16 hebreorum CL 17 prenuntiantem C 19 rephendenda L 20 sacrifitia C sunt s. I. S 23 eo ipso-distat (in marg.) S 25 demoniorum C 26 quod L qd C ) 565
sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita ueritas in passione corporis et sanguinis Christi.