Nam cito uidetur Faustus se defendisse, cum ait: non dicimus duos deos, sed deum et hylen. porro autem cum quaesieris, quam dicat hylen, audies plane describi alterum deum. si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. nunc uero quantus error est, quanta dementia uel materiem corporum dicere opificem corporum uel opificem corporum negare deum? [*](5 Rom. 11, 17 sqq. ) [*]( nn 1 ęstis C 7 in bonitatem (exp. m. 1) L 8 auditis C aduertitis C quemammodum L 10 secreta C 11 quemammodum LGl 15 adcommodatius L'G 19 uestigare CL1 21 comphendere C comprehendere L2 24 hilen S 25 describi (bi ex bè) L )
573
quia ergo quod deus uerus facit, id est corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc uos dicitis nescio quem alterum facere. quolibet eum nomine uocitetis, recte dicimini errore uestro deum alterum inducere. in hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea, quae deus fecit, eum facere dicitis, quem deum fateri erubescitis — sed nullo modo efficietis, ut non sit deus, nisi eum talia facere negaueritis, qualia non facit nisi deus — iterum autem, quia ea, quae bonus deus bona facit, uos et a malo fieri et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes, quae poenalis mortalitatis inbecillitati non congruunt, et amantes, quae congruunt. proinde malum dicitis, qui fecit colubrum, istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a deo, sed prolatum uel missum esse credatis. deus autem uerus, in quem nondum a uobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora et solem inter alia superiora et adhuc in subli-' mioribus non corporalibus caelestibus, sed iam in spiritalibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit, quanto magis uos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam uestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini! neque enim potest in uobis esse cogitatio uel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur, uel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.
Ut ergo ista in imo rerum opera dei, terrena. infirma, mortalia, sed tamen opera dei, qualia possumus uidere, considerem, ineffabiliter moueor laude creatoris illorum, qui pror-. sus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. ars enim diuina, qua caelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis [*]( 1 uerus deus C 4 dicemini b 5 erra:ris (n er.) C 6 facit C' 8 neg$rais L2 negaretis MG'b 9 quali 81 autem om. SG 10 a (8. l. m. 1) C malo (s er.) C 12 inbecillitate Lt 17 sublioribus M1 18 celestibus C 19 que L 23 carnalis (al 8. I.) C 24 aties C 29 qua** LM quaa SG'l 30 ea (s er.) L sui (s er.) C suis b )
574
est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. neque enim uniuersum condit in singulis, sed ad uniuersi conplexum condens singula, uniuersam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens et omnibus particulariter atque uniuersaliter congrua tribuens. ecce hic in isto quasi fundo infimo uniuersae creaturae aspicite animalia, quae uolant et natant et gradiuntur et repunt. nempe mortalia sunt, nempe uita eorum, sicut scriptum est, uapor est ad modicum adparens. hunc enim modulum ab optimo conditore perceptum tamquam in commune conferunt uniuerso pro sui generis portione conplendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. uerumtamen adtendite et date mihi unum quamlibet abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foueat eam motuque uitali uegetet et regat et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam uniuersum suum ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. quod enim rationalis anima castigat corpus suum et seruituti subicit, ne inmoderato adpetitu terreno inpediatur perceptio sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad oboediendum legitime subdit atque ordinat. postremo uos ipsi quamuis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem uestram eiusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus et casus et intemperiem, qua laeditur, deuitare, munimenta uero et salubritatem, qua
[*]( .9 lac. 4, 15 ) [*]( 1 quoque] quęque SG generae P perficienda SG 6 fundo[ mundo C 7 que C grediuntur 81 G 8 eorum] rum C 10 praeceptum SG 11 portione (m er.) L 12 imis (s 8. l. m. 1) C Ie 13 attendi (di ex de m. 1) L 15 uegitet L' 16 amministret LSG 17 incolomitatem Ll 18 concilianr um C 19 terrenorum SG 20 perceptione b utique (i m. 2 superscr.) L utcumq: SG2 sicutq' (corr. m. 3 ex sicutque) P 21 obediendum C obędiendom SG legitimae SG atquae G 24 incolomitati L 25 qualaditur C qaal§4i<?itw (tN marg. equaliT) M qua ledi*tur L debitare .ZĮ.['Gt monimenta Si ) 575
conseruatur, adpetere: ita ostenditis praeualere naturae legem contra erroris uestri opinionem.
Quid in ipsa carne uitalia uiscera, totius formae conuenientia, membra operandi, uasa sentiendi locis atque officiis suis cuncta distincta et concordi unitate contexta moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum nonne indicant artificem suum deum uerum, cui uere dictum est: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti? si ergo cor non peruersum atque corruptum uanis fabulis haberetis, inuisibilia enim eius etiam per ista, quae in hac infima et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis. unde enim istis haec, quae commemoraui, nisi ab illo, cuius unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? quodsi ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica uos ducat auctoritas.
Apostolus enim cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat uirorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam tamquam Christus ecclesiam. ecce in conspectu uestro est carnalis uniuersa substantia! uidete quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum portendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam; neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte uiuunt, non solum consulunt saluti carnis suae, uerum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant, sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant [*](8 Sap. 11, 21 11 cf. Rom. 1, 20 19 Ephes. 5, 28 sq. ) [*]( 1 praualere S 4 menbra C sentienti (m. 1 wp. t scr. d) L offitiis G 6 parilitate numerorum om. SG 10 enim (eras.) L, om. C 11 infirma C 12 que C 13 pulcritudo C 16 actoritas L 18 anima] ea 8 amantis] amantissimQ SGX animantis PLsb 19 sumpsit (p 8. I.) M 21 fouit LXMX 23 quemammodum L 24 ptendat C 26 consolunt GSIMI )
576
interitum; et quicquid illam membrorum conpagem copulamque carnis et spiritus a concordi iunctura disicere ac dirimere potest, quanta ualent agilitate, deuitant nutrientes etiam ipsae ac fouentes carnem suam. nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fouet eam sicut et Christus ecclesiam. uidete, unde quo ascenderit; intuemini, si potestis, quam uim ducat a creatore creatura ab ipsis caelestibus adparatibus usque ad carnem et sanguinem uniuersitatis plenitudine terminata, formarum uarietate decorata, rerum gradibus ordinata.
Rursus idem apostolus cum de spiritalibus diuersis muneribus et tamen ad unitatem consonis rem plane magnam et diuinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cuius artificem deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. quod etsi longum est, tamen, quia ualde necessarium, totum ipsum locum ex eius ad Corinthios epistula huic operi me inserere non pigebit. de spiritalibus autem nolo uos ignorare, fratres . scitis, quando gentes eratis, ad simulacra sine uoce quomodo ascendebatis inducti. propter quod notum facio uobis, quia nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu, et nemo potest dicere dominus' Iesus' nisi in spiritu sancto. diuisiones autem donationum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones ministrationum sunt idem ipse dominus; et diuisiones operationum sunt, idem uero deus, qui omnia operatur in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem [*]( 17 I Cor. 12, 1 sqq. ) [*]( 1 illa b 2 concordie b dissicere C dissecare (in ras.) M discidere b 9 ueritate SGML]PX 13 ipsa ista C 15 non (n fin. s. 1. add. m. 2) L 16 chorinthios C 17 epistola L 20 inducit SaPaMaLaG 24 ministeriorQ sunt (in ras.) C 25 idem] et idem (et s. I.) C ipse] auf b 26 idem] ipse C uero] autem SPMGC )
577
spiritum, alteri autem fides in eodem spiritu, alii donatio curationum in uno spiritu, alii operationes uirtutum; alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout. uult. sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. etenim in uno spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, siue Iudaei siue Graeci siue serui siue liberi; et omnes unum spiritum potauimus. etenim corpus non est unum membrum, sed multa. si dixerit pes: quia non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? uel si dixerit auricula: quia non sum oculus, non sum de corpore. num ideo non est de corpore? et si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? nunc autem posuit deus membra singula, unum quodque eorum in corpore prout uoluit. si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? nunc autem multa membra, unum autem corpus. non potest autem dicere oculus manui: opus te non habeo, aut iterum caput pedibus: opus uobis non habeo , sed multo magis, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent . sed deus temperauit corpus ei. cui deerat, maiorem honorem dans, ut non esset
[*]( 4 interptatio C interpr$aatio 7,2 linguarum] sermonum CPb 5 haec autem SG 6 propria (propr in ras.) C 8 menbra (' 11 greci SG 13 (et 20) menbrum C 14 num] non L 15 si (s. l. m. 1) C dexerit (s. pr. e a tn. 1 i) L 16 num] fi LCb 17 et otn. M 19 singulum quodque C 21 (et 24) menbra C 25 necessariora M que S 26 habundantiorem C 30 ei] eigs L5 ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 37 ) 578
scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro inuicem sollicita sint membra; et siue patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. si ulla non dico fides christiana, ut credatis apostolo, sed ullus sensus humanus in uobis est, ut manifesta cernatis, unusquisque in semet ipso ista uideat atque consideret, quam uera, quam certa sint, quam in paruo magna et in extremo quam bona, quandoquidem ista in laude ponit apostolus, ut per haec infirma corporalia, quae uidentur, possint facilius illa sublimia spiritalia, quae non uidentur, intellegi.