Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed uidelicet doctissimi homines profertis nobis ex armario uestro necio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum ignem et uentis suis contra inimicorum uentos. cur non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur et contra tenebras luce ? an quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? bona ergo sunt illa tria: aqua, uentus, ignis. cur ergo ea potuit habere malitia genti's aduersae? hic respondetis: sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat, quam uero primus homo adtulit, bona erat; et uentus illius malus, huius autem bonus: ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicauit. cur ergo et contra malum fumum non potuit adferre fumum bonum? an in fumo uestra mendacia tamquam fumus ipse euanescunt atque deficiunt? certe primus homo uester contra naturam contrariam bellum gessit. cur quinque illis elementis, quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de diuinis regnis contrarium, lux contra tenebras? cetera enim quattuor non sunt contraria. nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua et uentus uento et ignis igni.