AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti te ipsum uelut ex persona nostra, utrum acciperes euangelium, et respondisti: maxime. rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum, et respondisti: non ita est, hanc scilicet causam subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad euangelium. quid ergo respondebis apostolo dicenti: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid [*]( 4 Marc. 1, 1 7 Matth. 4, 12. 17 26 II Tim. 2, 8 ) [*]( 1 ac] at SMG 5 hinc (n 8. l.) S habundeque C genealogian S non// C 6 nam GMb mattheo (sic. ubique) L matheo C 7 tnnc] hunc L 8 genealogiam CSMG 10 mattheum L matheum C euangelium (i m. 1 superscr.) L 12 quousque L 13 genealogiam SMG 14 accipere ut dixi L 15 prorogare b (in mg. at praerogare) 17 nonp (exp. m. 1) L 21 cap. V LSMPG Agustinus (sic. ubique) L 22 accipere L 25 qua Lb 26 ihm xpm C )
255
secundum euangelium meum? uides certe, quam nescias uel te nescire fingas, quid sit euangelium, nec ex doctrina apostolica sed ex uestro errore nomines euangelium. at si hoc appellas euangelium, quod apostoli appellauerunt, aberras ab euangelio, qui non credis Christum ex semine Dauid, quod apostolus secundum suum euangelium praedicari testatus est. quod autem erat apostoli Pauli euangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. hoc enim alibi dicit: siue ergo ego siue illi; sic praedicamus et sic credidistis. non enim omnes illi euangelium conscripserunt, sed tamen omnes euangelium praedicauerunt. narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt euangelistae. nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, bonus nuntius dicitur euangelium uel bona adnuntiatio. quod quidem cum aliquid bonum adnuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc uocabulum obtinuit illa quam dixi adnuntiatio saluatoris. si autem uos aliud adnuntiatis, extra euangelium uos esse manifestum est. utique sunt aduersus uos paruuli, quos appellatis semichristianos, si matris caritatis uocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. cum ergo ipse Paulus secundum euangelium suum adnuntiauerit Christum ex semine Dauid, uos, qui hoc negatis et aliud adnuntiatis, anathema sitis. quis non autem uideat, quanta caecitate dicatur, quod
[*]( 9 I Cor. 15, 11 21 Gal. 1, 8 sq. ) [*]( 1 secundum (s. 1. m. 2) C 3 exrore (s. x a m. 1 r) C at] aut C 6 stium om. S pdicare b 7 cęterorum L 11 conscribserunt Ll praedicauerunt euangelium C 12 originis (nis add. m. 2) C 13 proprię C 14 queramus C interpretatur SPl interpretaetur C 15 bond nuntid P1 bonus nuntius (•— super u utrimque er.) C bontl nuncia b 17 proprie C obtinuit Lt 18 alia uos b 19 aduersum S adQsus (tl add. m. 2) C 21 quos (sup. o a m. 1 i) L 23 anathema (h 8. l.) C 25 negastis b 26 cecitate LS ) 256
nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum paene numquam se filium hominis taceat?