Iamuero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem uestrum dicitis secundum hostium uoluntatem, quo eos caperet, elementa, quae portabat, mutasse atque uertisse, ut regnum, quod dicitis falsitatis, in sua [*](1 poene LCM 3 hominis L 6 aquas-inimicorum (s. I. m. 2) C 7 (et 12, 17) quur C 8 et] cum b fumum-inimitorum (s. I. m. 2) C et om. C 9 aer L 13 aduerse C responde*tis (a er.) C 15 malus (us add. m. 2) C huius (i 8. I. a m. 1) L 17 et om. b fumum bono b non-bonum om. b 18 ipse uanescunt LCS 19 noster (noster exp. et ur mperscr. m. I) C 21 adlatum GI 24 aqua] aquam L 25 audeat L 26 dicitis uestrum S uoluntate L 27 quos b 28 uertisse] uerus se L )
257
natura manens non fallaciter dimicaret, et substantia ueritatis mutabilis adpareret, ut falleret? huius primi hominis filium credi uultis dominum Iesum Christum. huius commenticiae fabulae filiam dicitis ueritatem. hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum aduersa gente pugnauit, si uerum dicitis, non imitamini; si autem imitamini, et uos mentimini. quapropter dominus et saluator noster Iesus Christus, uerus et uerax dei filius, uerus et uerax . hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de uero deo diuinitatis aeternitatem et de uero homine carnis originem duxit. non nouit apostolica doctrina primum hominem uestrum. audite apostolum Paulum: primus homo, inquit, de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius, qui de caelo est. primus itaque homo de terra terrenus ille Adam de limo formatus, secundus autem homo de caelo caelestis dominus Iesus Christus: qui dei filius uenit ad carnem. qua suscepta et homo exterius fieret et deus interius permaneret, ut et dei filius uerus esset, per quem facti sumus, et hominis filius uerus fieret, per quem refecti sumus. cur ergo primum hominem uestrum commenticium nescio unde producitis et primum hominem, quem doctrina apostolica docet, non uultis agnoscere? an ut compleatur in uobis, quod ipse apostolus ait: a ueritate quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur? Paulus adnuntiat primum hominem de terra terrenum, Manichaeus adnuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque uestitum. et Paulus dicit: si quis uobis adnuntiauerit,
[*](12 I Cor. 15, 47 sqq. 25 II Tim. 4, 4 30 Gal. 1, 8 sq. ) [*]( 3 commentitiae L 4 fabule L **f31iam (fa er.) C 5 mutalibus S 15 aicut portemus imaginem terreni portauimus S 16 sit Pb 17 secundus** C 18 celestis C quia filius dei b 20 dl (s. 1. add. m. 1) L. om. b filius d! SGM 22 quur C 26 suum (s. I.) S 30 dixit b ) [*]( XXV. Aug. Beet. 6. ) [*]( 17 ) 258
praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.