Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? et maxime. proinde ergo et natum accipis Christum ? non ita est. neque enim sequitur, ut, si euangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. cur? quia euangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. at uero genealogia adeo non est euangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam euangelium nominare. quid enim scripsit? liber generationis Iesu Christi filii Dauid. non ergo liber euangelii Iesu Christi' sed liber generationis', quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte genesidium' hoc [*]( 12 cf. Gen. 2, 16 sq. 13 cf. Gen. 3, 7 25 Matth. 1,1 27 cf. Matth. % '2 3 si (i 8. l. add. M. J) C 5 de est C 7 est (s. l. m. 2 add.) L 10 imperiores C1 quurLC 11 quemammodumZ qusemadmodum C 12 paradyso C 17 cap. IIII LSPMG 20 accipias L 21 quur LCM 22 cępit C 28 at] ad L ãdό M 24 ipse (s. I.) G 27 ubi] tibi S stilla S 28 genesem 01 genesen b )

254
magis nuncupari possit quam euangelium. ac denique Marcus, qui generationem scribere non curauit, sed praedicationem tantum filii dei, quod est euangelium, uide quam sit conpetenter exorsus: euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, ut hinc satis abundeque adpareat genealogiam non esse euangelium. namque et in ipso Matthaeo post inclusum Iohannem in carcerem tunc legitur Iesum coepisse praedicare euangelium regni. ergo quicquid ante hoc narratum est, genealogian esse constat, non euangelium. alioquin quid inpediebat et Matthaeum ponere euangelium Iesu Christi filii dei', nisi quia inprobum putauit genealogiam uocare euangelium? quapropter si iam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse, euangelium quam genealogian, scias me, ut dixi, accipere euangelium, id est praedicationem Christi. de quo quicquid iam perrogare uolueris, omissis generationibus quaere. aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia; sed tu disce interrogare, quod primum est. uideris enim mihi nunc scire uelle, non utrum euangelium accipiam, sed utrum generationes.