Iam uero illud, quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet, quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram et cetera, quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientiumque inmoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius, qui percusserit, aut, si ipse repercutere uelit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto. pugnis calcibusque contundit? huic igitur inmoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale subplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id. quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id. quod ardebat, ultra extenderetur, inpositus. est enim quaedam iusta uindicta iusteque debetur ei, qui fuerit passus iniuriam. [*]( 5 Ex. 21, 24 Matth. 5, 39 ) [*]( 1 ille C 2 ille CG ltI aduersando C 3 inj & L1 ex L2 clot acis C cluacis GLl cloacis (u corr. in o) ML1 blatte M bla.tę b 7 resistere (si s. l.) CS 8 percusserit te C 9 dextram C prebe C 10 diripiendaa 81 seuientium L 11 a precepto est b 12 tandem] . tantumdem CiG tantum om. C reponere Lt 13 accipit LxMb 14 lauiter S leuiter (i s. I.) C cedem LSG sitiri 81G 15 sacientur C 16 damnationem (dam corr. ex dem m. 1) C 17 repercutere (cu 8. l.) C 19 iniuste SG 20 paenam SlG 22 limens LlMG limes (s s. l.) S est om. C 24 inpositus Sl inposittl (fl in ras. tres. litt. er.) G inposita est C 25 iustaeque C )
526
unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat, propinquat peiurio, unde longe abest, qui omnino non iurat, et quamuis non peccet, qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii —: ita cum peccet qui per inmoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem, qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. peccat enim, qui exigit ultra debitum; non peccat autem, qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris. qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. possem ergo et ego sic ista ponere: dictum est antiquis: non iniuste uindicabis; ego autem dico, ne uindicetis quidem: adimpletio est sicut de iurando Faustus ait: dictum est "non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem; aeque adimpletio est." poteram ergo et ego ita dicere. si mihi per haec adiecta uerba, quod legi defuit, a Christo additum uideretur, ac non potius id, quod lex uolebat efficere. ne iniuste se quisquam uindicando peccaret, conseruari tutius.
[*]( 4 cf. Matth. 6, 12 ) [*]( 2 legimur L' 3 eęt ZJ et (ts. I. a m. 2) SMG, om. b 6 peiurio LĮMI periurio C 8 non s. I. G ammonitio C 9 piurii (corr. ex piurii) M periurii L'C peccat b 10 iniustąe Lj iniustę C 11 adhibet b adhibens (corr. ex adhibendus M iustae L'MI iustae C iustę SG uindicare M' 12 iniustitiae G iniustit § S iniuste (e in ras.) M uindictae (n s. I.) C 18 exegit L 1M' ultro S 14 (et 24) tutios] totius L*MS]GCl tutior (sup. totius add. m. rcc.) C tutius b 15 presertim L 16 habet (s. I. m. 1) C 17 ista] ita SG 18 ininstee C vindicabis (v s. I.) C equidem (e init. s. I. add. m. 2) L 20 piurabis Cl ne] non SG quidem Ll 21 aequse C ęgQ ergo et ego (post. ego s. i.) C 22 haec Sx 24 iniustae C conseruari (i in ras.) C ) 527
si omnino se non uindicaret, sicut id quod uolebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conseruari tutius, si non iuraret. nam si contrarium est: oculum pro oculo et: qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram. cur non sit contrarium: redde's domino iusiurandum tuum et: noli iurare omnino? et tamen illam non destructionem sed adimpletionem Faustus arbitratur, quod et hic debuit arbitrari. nam si "uerum iura" adimpletur dicendo "ne iures cur non et "iuste uindica" adimpletur dicendo "ne uindices?b sic ut ego in utroque conseruationem esse arbitror a peccato. quo uel falsum iuratur uel iniuste uindicatur, quamquam hoc de donanda omnino uindicta ualeat etiam ad illud, ut dimittendo huiusmodi debita etiam nobis dimitti mereamur. sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo discerneret non egredi debitum, ut edomita ira, quae ad inmoderatam uindictam rapit, iam qui uellet, tranquillus adtenderet. quid ipse deberet. quod sibi relaxari a domino cuperet, ut hac consideratione conseruo debitum relaxaret.
Nam et illud de uxore non dimittenda, quod dominus praecepit, cum antiquis dictum sit: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii, si diligenter intueamur, uidebimus non esse contrarium. exposuit enim dominus, quid lex uoluerit, cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. neque enim ait: qui uoluerit, dimittat uxorem suam — cui esset contrarium non dimittere — sed utique nolebat dimitti uxorem a uiro. qui hanc interposuit [*]( 5 Ex. 20, 7; Matth. 5, 3.3 sqq. 20 Deut. 24, 1; Matth. 5, 31 sq. ) [*]( 1 si-tutius om. C1 2 periurando C peccando S 5 quur L reddens Ll MIS1Gb 8 uerum iura Ml iurat M2b, om. SG 9 iustg C uindiçcta. S uindicat LlM3G uindicas GSl 10 sic et SL-G conseruationem (r s. l.) C 11 iniusta C iniustae L 12 uidicta C 13 debita (corr. ex deuita) SMG 14 disceret M 16 uelit L'SMlb i ei uellit Gl 17 qugd si S a dfio relaxari C 18 debitum (b corr. ex u) S 19 non om. C demittenda Lx 20 praecepit (ce s. I.) C praecebit S 21 det1 I G deba (b in ras.) S 23 dimittendi Lib 24 iussit SG )
528
moram, ut in discidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret, praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur, uerum etiam sectarentur. ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes legis interpretes et iustos discidii dissuasores, lex mittere uoluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. non enim ei poterat scribi libellus nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate uenientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiamque suaderent. quodsi tantum intercederet odium, ut extingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus, quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione reuocaretur. si enim non diligitur uxor, dimittenda est. quia ergo dimittenda non est, diligenda est. dilectio autem monendo atque suadendo conponi. non inuitum cogendo inponi potest. hoc facere scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat. ad quem ut ueniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem uir bonus prudensque non scriberet. nisi in animo nimis auerso atque peruerso consilium concordiae non ualeret. uerumtamen a uobis ex uestri erroris sacrilega uanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam
[*]( 2 assisteret Le'SG 3 perhibent (h s. I.) L 4 hebreas C 6 et non (et 8. l. a m. 2) S profiterentur sapientiam P 10 qui per] per quem LlClSlMG qui per L282 11 ex necessitate C: et necesstatem LSMGb 16 debitam (b ex u corr.) SMG 17 persuasionem G persuasione (m er.) LM 18 uaoręm SG quia-diligenda est om. SGC1 19 compone L2 20 inuito 81 inuitom (o ex u corr.) G M / H impone siG' imponi cogendo potest C 22 M LIMI ueniret b discors ei discordia L discordia M Gb ad quem discordig, ut ueniretnr marito libellus S 23 prudensque (u sup. e m. 1) C 25 uerumtamen X1 a (s. 1. m. rec.) C. om. Lb 26 quur L ) 529
non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis. matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod uobis odiosum est. eo modo enim putatis partem dei uestri gentis tenebrarum proelio deuictam et subactam etiam carneis conpedibus conligari.
Sed, ut potius quod nunc agitur explicem , si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: ego autem dico uobis, neque primorum hominum legem hoc uerborum additamento adinpleuit neque illam, quae per Moysen data est, quasi contrariorum obpositione destruxit, sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendauit, ut, quicquid ex persona sua insuper loqueretur, uel ad expositionem requirendam ualeret, si quid illa obscure posuisset, uel ad tutius conseruandum quod illa uoluisset: uides, quam sit aliter intellegendum, quod ait non se uenisse legem soluere sed adinplere, scilicet ut non quasi semiplena istis uerbis integraretur, sed ut, quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem inpleretur opere factorum, non adiectione uerborum. fides enim, sicut apostolus ait. per dilectionem operatur. unde item dicit: qui enim diligit alterum, legem inpleuit. istam caritatem quia ueniens Christus per sanctum spiritum, quem promissum misit, in manifestatione donauit, qua sola caritate iustitia legis posset inpleri, propterea dixit: non ueni legem soluere sed [*](21 Gal. 5, 6 22 Rom. 13, 8 ) [*]( 1 monii fidem-matrimonium in ras. C eoncupiscentias G 4 et uobis G enim modo GSM parte (corr. m. 1 ex patrê) C 5 gentis om. C plio C et] ut SG 6 conligari credatis (cred. post add.) S 8 propositgs (sup. V. a m. 1 i) C adiuncx C 12 hebreorum C 14 potuisset C1 15 totius LIS1 Gb uides tnc. c. 27 in b 17 adimplere (ad 8.1. m. 1) C qvasi (v a. l. a m. f) L 19 gracia C 22 idem b 23 quia (a s. l.) C 24 spm scm CSMG 26 dixit (t 8. l.) S soluere legem SGMb ) [*]( XXV. Aug. leeC. 6. ) [*]( 34 )
530
adinplere. hoc est nouum testamentum, quo huic dilectioni hereditas regni caelorum promittitur, quod in figuris ueteris testamenti pro temporum distributione tegebatur. unde item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis.
Itaque uel omnia uel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat "ego autem dico uobis", inueniuntur et in illis ueteribus libris. ibi contra iram dictum est: turbatus est prae ira oculus meus et: melior est, qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. ibi contra uerbum durum: plaga flagelli liuorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: ne concupiscas uxorem proximi tui. non enim ait: ne adulteres, sed: ne concupiscas. unde apostolus hoc ex lege commemorat dicens: nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. ibi de patientia non resistendi laudatur uir praebens percutienti se maxillam et saturatus obp1;obiis. ibi de inimico diligendo dicitur: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. hinc enim hoc commemorauit apostolus et illud in psalmo: cum his, qui oderant pacem, eram pacificus et alia multa. quod autem temperando a uindicta et diligendo etiam malos deum imitemur, habes ibi de ipso deo id agente copiosum locum; ibi namque scriptum est: multum enim ualere tibi soli superat semper, et uirtuti brachii tui quis contra stabit? quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, et tamquam [*]( 4 Ioh. 13, 34 9 Ps. 6, 8 Prou. 16, 32 11 EccL 28, 21 12 Ei. 20, 17 15 Rom. 7, 7 18 cf. Thren. 3, 30 Prou. 26, 21 20 Rom. 12, 20 21 Ps. 119, 7 24 Sap. 11, 22; 12, 2 ) [*]( 1 quo] quod SGCb, (d er.) M dilectioni (ni ex ne) C 2 liareditas L 6 poene L 11 durum in iesu filii sirach b liborem M 12 moechiam (oe in ras.) S mochiam Ml 14 adulteras SG 16 concupiscaes S 17 praebens (b ex u corr.) M 18 diligendo (ig s. l.) (7 24 ubi b 2b supererat b brachi Lt 26 stauit Ml statuit G, (in marg. add. a sisto) S 27 statere Caddo m. 3) P. (te s. l.) S statere M )
531
gutta roris antelucani. quae descendit in terram; sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti horum, quae fecisti; nec enim odio habens aliquid constituisses. quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu uoluisses, aut quod a te uocatum non esset, conseruaretur? parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos, qui exerrant partibus, conripis et de quibus peccant admonens adloqueris, ut relicta malitia credant in te, domine. ad hanc benignam patientiam dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur, ut uindicare nostras iniurias neglegamus et benefaciamus his, qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut pater noster caelestis perfectus est. ualere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cauendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis libris ueteribus scriptum est: qui uindicari uult, inueniet uindictam a deo et peccata illius confirmans confirmabit. relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini reseruat iram et a domino quaerit medelam carnis? in hominem similem sibi non habet misericordiam et pro peccatis suis deprecatur dominum? et ipse dum caro
[*]( 17 cf. Matth. 5, 44 sqq. 21 Eccl. 28, 1 sqq. ) [*]( 2 potes (t er.) L 7 a te quod C 8 quia SG 12 malicia C 14 imitandum Gb 15 uindicaret b 20 deprsecantibus L depcantibus CS 21 ueteris GSl 22 uindictã (~ add. m. 2) L a deo uindictam C uindicta a deo uindictam stG uiij<Jicta a do uindictam M confirmauit LiSlMlG 23 nunc LC depcanti C deprsecanti L 25 medellam G mede.lam (1 er.) M 27 depraecatur LC ) [*]( 34* ) 532
sit, reseruat. iram et repropitiationem petit a domino? et quis exorabit pro peccatis illius?