Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam uero de uxore non dimittenda quid aliud uel quid oportunius ex illis libris conmemorem quam id, unde Iudaeis de hac re interrogantibus dominus ipse respondit? cum enim quaererent, utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis : non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam, fecit eos et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. ecce Iudaei ex libris Moysi conuincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum uoluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. simul et illud hic ipso Christo adtestante cognoscimus deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnantur non iam Moyseos libro, sed Christi euangelio resistentes. porro autem, si quod ipsi opinantur et praedicant, uerum est diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam, qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii et laudat Christum tamquam illud eiusmodi uinculum confirmantem ex praecepto euangelii, cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem, quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum uituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? iam illud quomodo aperit magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro [*]( 7 Matth. 19, 4 sqq. ) [*]( 1 repropi»ciationS S petet GS*Ml 2 exorauit MlSG exorabit (a 8. l.) C 4 iudeis C 7 fecit hominem (hominem in marg. m. rec. add.) C inicio C 9 dimittit 80 homo om. C adherebit I, 12 aepartet (si corr. ex a) C moai SlOl 13 uoluntatem om. SO legem S 14 dimitterent (n s. l.) S 17 damnant C moyseo C mose L1 moseoe M1 libros LlM*SlOl libro (s er.) M2 18 ipso GSl 20 repraehendit L rephendit C 22 comfirmantem C 24 debuerant L'b 27 moses ipse S )

533
prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione uiolanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? nam cum illi respondissent: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. hoc est, quod paulo ante exposuimus. quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuetur, solui et flecti posset ad recipiendam uel reuocandam coniugii caritatem? ita dominus, quid lex et bonis praeciperet et duris permitteret, eiusdem legis testimonio declarauit, cum et non dimittendam uxorem ex eadem scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit diuinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit et dandum libellum repudii propter duritiam uel domandi uel indomiti cordis ostendit.

Quapropter cum omnia illa excellentia praecepta domini, quae ueteribus Hebraeorum libris contraria Faustus uolebat ostendere, in eisdem quoque libris inueniantur, unde uenit dominus legem non soluere sed adinplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita ueritate adinpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae lex illa sancta et iusta et bona est, non per uetustatem litterae iubentis et delicta superborum reatu etiam praeuaricationis augentis, sed per nouitatem spiritus adiuuantis et humilium confessionem salutis gratia liberantis inplerentur in nobis? quia reuera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris ueteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamuis [*]( 4 Matth. 19, 7 aq. 23 cf. Rom. 12, 12 ) [*]( 7 duricia C 8 p (s. l.) S 11 et ante bonis om. S 12 declarauit (post. a a, i.) C non et S 13 scriptura (m er.) L 14 femine C 15 libella 8' 16 domipandi (exp. m. 2) L 20 non legem S 21 adimpletae] implete (a. l. m. 2 add.) L, om. PSQMb atque exp. in MSG utiq; S' 22 subleuate b 23 littere L 26 inple- returLlClSMG 27 nec] in L )

534
secundum eum uiuerent sancti, qui futuram eius reuelationem uidebant et pro temporum proprietate uel prophetice tegebant uel prophetice tectum sapienter intellegebant.

.31. Denique — quod non temere dixerim — nescio utrum quisquam in illis libris inuenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat dominus. dicitur quidem ibi: diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. et ipsa uita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret dominus etiam malis Iudaeis: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: non moriar, sed uiuam et enarrabo opera domini et: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem et: iustorum animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum et paulo post: illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; et in paucis uexati in multis bene disponentur et alio loco: iusti autem in perpetuum uiuent et apud dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini? haec et alia multa siue apertissima siue subobscura inueniuntur illic testimonia uitae aeternae. et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt prophetae. unde pharisaei aduersum Sadducaeos eam non credentes acerrime confligebant: quod non solum in actibus apostolorum [*]( 6 Sap. 6, 22 9 Ioh. ft, 39 12 Ps. 117, 17 13 Ps. 12, 4 14 Sap. 3, 1 sqq. 19 Sap. 6, 16 et 18 ) [*]( 1 eum om. SG biberent LIMIG 2 ppheticae LIG propheticse C prophetic/e (a er.) M degebant MlS 3 propheticae LXM 5 libris om. 8 6 dicittxr (ci s. I. tn. 1) C 8 manifesto (0 sup. a m. 1) L 10 ipse C 12 narrabo M 14 obdormiam (m fin. in ras.) 11101 morte 6, (m er.)M 15 tormentum malicię b 18 disbonentur S 19 in alio CSG31 l0 dominum] dffi C 22 heac C 23 subobseura (sub s. I.) S 25 sadduceos LSG acerrime C )

535
canonicis, quos isti non accipiunt, ne de aduentu ueri paracleti, quem promisit dominus, conuincantur, euidenter adparet, uerum etiam in euangelio. ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singulatim nupserat, cum in eius conubium alter alteri morienti succederet. cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura. proinde testimoniis uitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa scriptura; sed hoc nomen, id est regnum caelorum, de nullo inde loco mihi occurrit. hoc enim proprie pertinet ad reuelationem noui testamenti, quia ea corpora, quae terrena fuerant, mutatione illa, quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia ac per hoc caelestia, in quibus possideamus regnum caelorum. quod ori eius etiam nominandum seruabatur, quem regem ad regendos et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos uniuersus ille adparatus ueteris instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, obseruationibus, festiuitatibus omnibusque eloquiorum praeconiis et rebus gestis et rerum figuris parturiebat esse uenturum: qui plenus gratia et ueritate et ad praecepta facienda adiuuando per gratiam et promissa inplenda curando per ueritatem uenit legem non soluere sed adinplere.

LIBER UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta? igitur non ab re fuerit et [*]( 2 cf. Act. 23, 6 sqq. 6 cf. Matth. 22, 23 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 42 sqq, 19 cf. Ioh. 1, 1 sqq. ) [*]( 1 paracliti LCSG 2 dominus promisit S 4 singillatim OStG nubserat L 5 conubium (b corr. ex u) LGM coniugium b 6 uxores sed Ml 7 resurrectionis (es in is m. 1) S 9 nullo (post. 1 s. l.) C mihi loco C propriae LXSMG 10 reuelationfi (n6 s. l.) S, (-ł' add. m. 2) M 17 festiuitabus S 18 parturiebat«6e L parturibat«5e* C parturiebatur esse PSMGb nenturus L*PSGMb uenturum CL1 19 adiubando ilf1 20 legem non uenit C 23 Cap. XL L XXXVIIII SPMG 24 scisma LCSGM )

536
hoc ipsum quaerere, quo manifestius uidere possimus, utrum nostrum hoc nomine debeat appellari. et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis. referam, uidear fortasse excusationis causa id fingere aut diuinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. sed tu quidem, utcumque uolueris, accipe: me tamen dixisse non paenitebit uel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt religionem nostram nihil cum gentibus habere commune.

Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum [*]( 13 cf. Tim. 6, 16 15 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 possemus GMLXPX uter C 2 nostrum om. C 3 iij S 6 nec tamen 8 ne tamen G accipem aamen M' penitebit LCM 7 actenus MLaaSG 11 nomen L patrem (r 8. I.) C incolere Sl 12 inaccessibilpm alias C 14 luce] uoce SlG consistere (si s. l.) C et] ut SXG 15 dicens xpm 6e 8 17 uero om. C 18 tercia C 19 diuersorium (post i 8. I.) SG 21 othi* (»'« rnarg. homo suspensus in ligno) S omnis GM 22 gobis (sup. n scr. v) SG erga] circa SG panem (a ex e m. 1) C 23 quAJJuis C 24 querendum C 25 presens C )

537
suum credat habitare, respondere non dubitabit: in lumine. ex quo cultus hic meus omnium paene testimonio confirmatur.