An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a domino adinpleretur addente, ne quis ad concupiscendum uideat mulierem ? sic enim commemorasti [*]( 1 Matth. 5, 22 ) [*]( 1 reus (in ras.) C concilii LSGMb, (ci in ras.) C gehenne C igęnis C 2 uiuebant eodem modo om. LSGMPb 4 conuitio SG & lacessendtl (fi s. l.) S lacessandum Lx 8 facere Jf1 G1L fateare S 9 quur LC bibebunt Mt 16 licere quod ante 995 lic. SG 18 intellaum G 19 antiqua (,add. m. 2) L 20 fatuae LGM fatuffl C 28 defuerint C 24 eaant L2 25 moecandi L antiquos iustos SMG 26 adimpleretur (ad s. I.) S 27 sic (c s. l.) C )
520
ipsam sententiam: audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem. adinpletio est, inquis. explica plane ipsa uerba euangelica, noli tuis extenuare, quod dictum est, et uide, quid de illis antiquissimis iustis senseris. audistis, inquit, quia dictum est: non moechaberis; ego autem dico uobis: si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. itane uero illi iusti, Seth uel Enoch uel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis et aut non erat cor eorum templum dei, aut moechabantur in templo dei? quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo ueniens Christus inpleuit?
De non iurando autem, quia et hic illorum legem a Christo adinpletam esse dixisti, non possum adfirmare antiquos iustos non iurasse; nam et Paulum apostolum iurasse inuenimus. de uestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis — neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. nostis aliqua ex parte cogitare - et per dominum uestrum Manichaeum, qui Manis lingua patria uocabatur. sed uos, ut apud Graecos nomen insaniae uitaretis, uelut declinato et prolongato nomine quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. sic enim mihi quidam uestrum exposuit, cur [*]( 5 Ex. 20, 14; Matth. 5, 27 sq. 14 cf. Ex. 20, 7 ; Matth. v. 33—37 17 cf. Rom. 1, 9; Phil. 1, 8; H Cor. 1, 28 20 cf. Ioh. 1. 9 ) [*]( 1 easel 6 C moecaberis LC 2 concupiscais C1 Equidem ad. est. (E 8. I. add. m. 2) L 5 inquid Ll 6 est (8. I.) S moecaberis LC mechaberis S moecaneris M1 7 moecatus L 8 suo om. SMG- itine M 9 enoc L fuerint b moecabantur L 10 eorO (corr. m. 1 ex erat! C 11 moecabantur L 17 non inuenimus b ore om. SG 19 ment.ium (corr. ex mentuum) G mentitum et Sl mentis & S1 21 parte te G 22 manicheum LC mams SMG 23 grecos L insanie L 24 prolongatoque S amplius («. I. m. 1) C 25 laueremini LtG lauaremini SM quur L )
521
appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere uideretur, quia graece fundit XET dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius uobis somniaremini insaniam. neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna, sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannicheum, sed Manichaeum, ut nihil aliud uobis tam prolixis et uanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. saepissime iuratis et per paracletum, non sane illum, quem Christus discipulis promisit et misit, sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter. insanifusorem. cum ergo iurare numquam desinatis, uellem scire, quomodo intellegatis hanc quoque legis partem, quam uultis antiquissimam intellegi. quod uobis dominus adinpleuerit, et magis propter iurationes apostoli. nam uestra quae auctoritas est uel uobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: non ueni legem soluere, sed adinplere. non his uidelicet additamentis, quae uel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum uel ad conuersationem. non ad inpletionem.
Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. unde et Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, homicida est. et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina inlicitam conmixtionem uocari [*](10 cf. Ioh. 14, 16 et 26; 16, 7; Act. 2, 2 sqq. 24 I Ioh. 8, 15 ) [*]( 1 greca LC 2 fundare IA funderetur C uideretur om. C grece C fundi C chei lib. 8 *omniaremini (s er.) L somniaretis C 4 priori SG 5 manna (sec. n in ras.) C 6 mannicheum LC manicheum BIG sed Manichaeum om. SG 8 sepissime L paraclaum i1 paraclitum S 9 quê. L 10 ut latine (in ras.) C interpraaer L 12 quomodo-legis (in ras.) C 15 ne.dum (c er.) S 16 clare SG 17 soluere legem SMG 18 his Lt is L2 22 apperuit SG O 24 deputari C 26 mechiam S )
522
moechiam, demonstrauit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. item quia peierare graue peccatum est, non iurare autem sicut uerum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consueuit. quam qui uerum iurare procliuis est, maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio. itaque et apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iurauit, ne iurandi consuetudine aliquando uel nescius in periurium laberetur. in scripturis autem. ubi est consideratio maior atque propensior. pluribus locis iurasse inuenitur. ne quisquam putaret etiam uerum iurando peccari. sed potius intellegeret humanae fragi. litatis corda non iurando tutius a periurio conseruari. quibus perspectis inuenimus nec illa esse destructa, sicut Faus tu putat, quae uelut proprie uult ad Moysen pertinere.
Nam et hic quaero ab istis, cur proprium uelint esse legis Moysi, quod dictum est antiquis: diliges proximum tuum et oderis inimicum tuum. an et apostolus Paulus non dixit homines quosdam deo odibiles? et utique in hac admonitione ipse dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur deum. ut sitis, inquit, filii patris uestri, qui in caelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. quaerendum itaque est. quomodo intellegatur exemplo dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos, et rursus exemplo dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, diligendos inimicos. sic adparebit dominum male intellegentibus id, quod dictum est "oderis inimicum [*]( 17 Leu. 19, 18 19 cf. Rom. 1, 30 28 Matth. 5, 48 sqq. ) [*]( 2 pe ierare L peiurare Cl 4 permotus L quig. S 5 uerum] ad portietio»taft a uerum (ad s. l. add. m. 2) 8 9 uel nescius] ij$l ųęç- ęiţls Si uel necius (s m. 1 superscr.) G peiurium P laueretur Lts'MIGl 10 scripxis L scriptis CSMGb perpensior SGMb 13 totius GtL'S'Mb 15 propriae LtCSGJJl uult om. SG pertinere uidentur SG 16 quur 8 18 sec. et ow. SG 21 inquit om. SG 25 rursus Płų:ł C )
523
tuum," inferre uoluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. utrumque autem quomodo seruandum sit longum est disputare. sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo, qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum. aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni, cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. ea quippe regula et hoc soluitur doceturque non esse contrarium, quod in antiqua scriptura dictum est "oderis inimicum tuum" et in euangelio "d iligi te inimicos uestros," quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est, in quantum autem homo est. diligendus est. ut illud. quod in eo recte odimus, arguamus, id est uitium. quo possit illud, quod in eo recte diligimus. id est humana ipsa natura emendato uitio liberari: haec, inquam. regula est, qua et oderimus inimicum propter id. quod in eo malum est. id est iniquitatem, et diligamus inimicum propter id. quod in eo bonum est, id est socialem rationalemque creaturam, nisi quod 1108 non eum per naturam uel suam uel alienam, sed per propriam uoluntatem malum esse conuincimus. illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos deus totus timuit, antequam in parte uinceretur, et in parte ab ea sic uictus est. ut nec totus liberaretur. audito igitur et non intellecto. quod antiquis dictum erat: oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi uitium. hos corrigit dominus dicendo: diligite inimicos uestros, ut qui iam dixerat: non ueni legem soluere, sed adinplere
[*]( 10 Mattb. 5, 43 sqq. ) [*]( Õ pramat L praemat MSG 9 docScq, Sl 13 est post dil. om. C 14 uiTium (pr. i s. l.) S uicium C quod LIS'M'CGI 15 natura ipsa SMG 16 uicio L quia SlG 19 sotialem S 20 per om. SG 25 intellectu L*Sl 26 ferebant SG 27 odisse hgmiqes C uicium h corr. in c) L ) 524
ideoque de odio inimici quod scriptum est in lege non solueret, praecipiendo utique, ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere, quonam modo possemus unum eundemque hominem et odisse propter culpam et diligere propter naturam. sed hoc ad peruersas eorum mentes intellegere multum est. urguendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem uel potius amentiam defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum, ideoque ad eius exemplum non habent, quemadmodum hortentur, ut suum quisque diligat inimicum. potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt quam deo suo. illa quippe. sicut delirant, uicinam sibi lucem atque contiguam concupiuit eaque frui uoluit atque, ut frueretur, inuadere cogitauit. neque ista culpa est, cum uerum et beatificum bonum adpetitur. unde et dominus dicit: regnum caelorum uim patitur, et qui uim fecerint, diripient illud. ecce gens tenebrarum secundum eorum uanitatem uim facere ac diripere uoluit bonum, quod amauerat, eius claritate et specie delectata; nec eam uicissim deus dilexit, sed odio detestans frui se uolentem funditus eradicare molitus est. si ergo mali amant bonum, quo fruantur, boni autem oderunt malum, ne polluantur, respondete, Manichaei, quinam eorum inpleant, quod dominus ait: diligite inimicos uestros. ecce si has singulas repugnantesque sententias esse uultis, deus uester fecit, quod scriptum est in lege Moysi: oderis inimicum tuum, et gens tenebrarum, quod scriptum est in euangelio: diligite inimicos uestros. quamquam nec fingendo inuenire potuistis. quo pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas et blattas lucifugas; utramque enim prolem gentis tenebrarum
[*]( 15 Matth. 11, 12 ) [*]( 3 intelligere C possimus SGl 4 propter] per SG 5 hoc om. SG per aduersas S 6 urgTjendi L'sl urgendi Cb 9 quemammodum LXG 13 eaquae L4 neque enim S 18 caritate SMG spetie C 19 fruisse SG nolentem (ent in ras. m. 2) L 21 quo (d er.) L quod b quo ne polluantur b 22 manichei C 28 questionem C 29 b$lattas C blatas b ) 525
esse contenditis. unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc auersando sua potius origine delectantur? an mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis quam blattae in obscuris cubiculis?