Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Iam totiens explosa atque conuicta quia repetis. nos quoque, quibus ea conuicimus, repetere non pigebit. ea christiani ex lege et prophetis non faciunt. quibus significata sunt ista, quae faciunt. illae quippe erant figurae futurorum. quas rebus ipsis per Christum reuelatis et praesentatis auferri oportebat. ut eo quoque ipso, quod haec [*](6 cf. Matth. 13, 25 ) [*]( 1 manicheaiC totum Lx q: Z1 5 poene C nocteuagus St 7 reuerendi (i ex e corr.) C se (er. m. 2) L ferat (a s. e) C 9 interzizani L t interzizanii Sb an] ac b 11 beneficium St 12 religio est b iudicare (fI a m. 2) S 14 manicę G28 maniae M 15 cogit L1SGMb 16 interpellauit L'ptMGS1 18 uanae] bonae LM* benę Cr1 21 Cap. XXXVII LSPMG Agustinus L 22 conuincimus LCSGMb repetire L'Mt 23 pigeuit JM1 24 quibusfaciunt (infra text add. fit. 1) C 25 istis b 26 oportebit (sup. i m. 1 add. a) C )

493
ablata sunt, lex et prophetae inplerentur. ibi quippe et hoc scriptum est daturum deum testamentum nouum, non quale dedi, inquit. patribus eorum. populus enim ille pro suo corde lapideo multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura; sed a non intellegentibus celebrabantur. cum autem uenerunt et patefacta sunt. quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda. sed leguntur intellegenda. unde ibi de hac etiam re futura dicitur: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum, id est non cor sine sensu, sed cor cum sensu. unde traxit apostolus cum ait: non in tabulis lapideis. sed in tabulis cordis carnalibus. quid enim aliud dixit quam cor carneum? quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur. non inplerentur lex et prophetae, quia non fieret, quod praedixerant; cum uero et hoc fit, inde potius intelleguntur adinpleri. unde uobis uidentur non adinpleri.

Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas. uana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere uenisset in mentem, nisi quia uos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. sicut autem nos eundem diem dominicum dicimus. in eoque non istum solem, sed resurrectionem domini ueneramur. sic otium sabbatorum sine Saturni ueneratione a patribus obseruatum est, cum sic illud obseruari oportebat; erat enim umbra futurorum, sicut apostolus testis est. diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit. deorum suorum nomina gentes [*](2 cf. Hier. 31, 32 9 Ezech. 11,19 11II COT. 3, 3 25 cf. Col. 2, 17 ) [*]( 1 ibi scriptum § quippe et hoc S 3 inquid M1 4 praecepta om. b 5 acciperat LI 6 a] ea C calebrabantur C celebrabrantur G bn celebrantur S 8 iuuentur L*Ml 11 cum] quod (corr. ex cum m. 2) L 12 lapideis-tabnlis om. S 18 predictum C 14 auferenter LICIGI auferrentur (sec. r s. Z. a m. 1) M afferrentur S 16 et (in ras. m. 2 add.) 0 adimplere S2, (re in ri m. 1) C 21 si S* G 22 eoque] eo quod LSMG 28 ocium S 25 oportebit (sup. i a m. 1 a) C enim (s. Z. m. 1) C )

494
inposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus inposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes Martium uocauerunt. et inde Aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem Maium. quod Maiam, Mercurii matrem, deam colant. inde quartum Iunium a Iunone, inde ceteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerant, appellati sunt Iulius et Augustus. nam septimus September et ceteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a februis, sacris lupercorum. uultis' ergo, ut et uos dicamini in mense Martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem uobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum inportare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis, cum quanta inpietate deliretis.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter inposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae [*]( 1 Rom. 1, 25 ) [*]( 2 quos X4 3 imitaminini. si (m. 2 sic) L I 4 luminarigi C eis] a ea b adoratis (a in ras.) S adorais G 8 aperilem (e s. I. a m. 1) LCGM2 aprilem PM' 9 plurimum C Eug. (ed. Knoll p. 289): primum LSGMPb 11 decembrium S 12 nominaųęrunt C 14 augustnsl augt' Ll 15 cęteri C 18 et C Eug. ed. Knöll p. 290): om. LSGM 23 quia (a s. ras.) S quiam G eum] cfl P eum (corr. ex cum) M 25 -sacrifitiis (fi s. I.) C 27 figure S )

495
fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et tauras dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus inpios uentilauit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris. in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue inmolatio sacrificiorum: omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adinplere uenit, cum ea, quae his praenuntiabantur, inpleuit. adtende cui contradicas: cum apostolo, ex apostolo dico: omnia haec figurae nostrae fuerunt.