Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam sicut te Manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex euangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, iquod autem inpedit, non accipias: sic nos apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nobis adnuntiauerit praeter id. quod accepimus, anathema sit. unde christiani catholici et uos inter zizania numerant. quia dominus exposuit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa. sicut tu nterpretaris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. nec omnia temere credunt; et ideo Manichaeo ceterisque haereticis non utique credunt. nec rationem ex hominibus damnant; sed quam uos dicitis esse rationem. errorem esse conuincunt. nec uerum falsumque iudicare inpium putant; ideo uestram sectam falsissimam, fidem autem [*](7 cf. Rom. 8, 3 14 I Cor. 10, 6 20 cf. Gal. 1, 8 sq. 24 cf. Matth. 13, 30 ) [*]( 1 propitiacio C 4 eloquiorum (i s. I. m. 1) C 6 hyrcus C 7 dampnaret C 11 sacrihtiorum C 16 manicheus LC 17 euangelio 01 heresim LCS non inpeditj impedit Z1 expedit ZJ 19 pia prouisione S pia prouisionem G preter C 20 accipimua PSGM1 21 sint C 24 diabolice C 25 hereticis LCS 26 hominibus (h s. I.) S 28 chatholicam C)

496
catholicam uerissimam iudicant. nec bonum a contrario separare formidant, sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt; non gentem nescio quam tenebrarum aduersum diuina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae uere ampliorem formidinem intulit deo uestro quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius inpetu capta et uastata conspiciat, uelum contra se posuisse. proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non seruent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae et quaecumque ibi uel rebus gestis uel sacramentorum celebrationibus uel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et ecclesia inpleri cognoscunt. unde nec uanae superstitioni suc cumbimus nec illud euangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione ueritatis, quam pro meis uiribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non uenit soluere, sed adinplere.

LIBER UNDEUICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Non ueni soluere. legem et prophetas, sed adinplere. ecce iam consentio dictum. quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus. utrumne conpalpandi Iudaeorum furoris causa. quia idem sacrosancta sua ab eodem [*]( 11 cf. Matth. 22, 40 21 Matth. 5, 17 ) [*]( 1 bonam e SG 2 malam S naturam est] nature S1 naturi 56 siG natura est M' 4 diuina (m er.) LM diuinam SGb regna (a ex o) LP regno SGb a om. LSGb nascentem principio SG principio ipТ11ł1p' C reuelantem L'DiISG 5 ampliorem (em paene man.) C 6 manicae (c s. l. a m. 2) S maniae M 7 potuisse GSl 9 et ante ex corr. ex es SG ex om. b 13 figuratae L 14 inde S superstitione 81GL 15 euangelicum C 18 quos-auctoritas (s. I.) S quos s. l. G 19 ueni PGMb uenit (t s. I.) LS (sed. t paene er.) 21 Cap. XXXVIII LSGPM 22 querendum C 23 quur L 24 iudeorum C )

497
conculcari uidentes indignarentur eumque ac si inpium ac malesanum ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum, an ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, institueret atque informaret patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod ceruicibus nostris Iudaeorum lex inponeret ac prophetae. sed hoc quidem nec te ipsum putare credo, quod enim Iesus hoc uerbum protulerit, ut nos Hebraeorum legi addiceret aut prophetis. ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse, quam dixi. Iudaeos enim uerbis semper atque operibus Christi uehementer insidiatos esse nemo qui nesciat. ex quibus cum idem colligerent legem ac prophetas suos ab eodem solui, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia uenisset legem soluere, sed adinplere. nec hoc ipsum mentitus est nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominauit legem.

Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat; aliud uero gentium, quod naturale uocat. gentes enim, inquit. naturaliter, quae legis sunt. faciunt; et eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. tertium uero genus legis est ueritas, quod perinde significans apostolus dicit: lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. tribus ergo existentibus legibus et Iesu . adseuerante nobis, quia non uenit soluere legem, sed adinplere,. non parua cura ac diligentia opus est. de qua earum dixerit intellegere. item prophetae alii sunt Iudaeorum, alii gentium. [*]( 18 cf. Rom. 8, 2 19 Rom. 2, 14 sq. 23 Rom. 8, 2 ) [*]( 2 nedumJ neque b 6 quod] quo SG2 7 in hoc lib. uerbo P1 legi (i er e) L 8 aut] aut (a s. I.) M ac C haec] hoc L 9 illa (a er e) S iudeos C 11 quis CGb qui (s er.) LSM colligerent (pr. 1 s. I.) L 13 ab re] *abre (h et e er.) L habere PSMG 14 ut*ñ putarent (i er.) L2 ut putarent S ut inputarent MG non uenisset b 15 ipsum om. C 17 hebreorum C 19 natural\'ter S 28 iudeorum C ' ) [*]( XXV. Aug. sect. G. ) [*]( 32 )

498
alii ueritatis. sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiuerit: notum est enim. de gentium uero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. ac per hoc dubitandum non est et gentes suos habere prophetas. necnon et ueritatem habere prophetas suos tam idem Paulus significat quam etiam Iesus. et Iesus quidem ubi dicit: ecce mitto ad uos sapientes et prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis: Paulus uero cum dicit: ipse dominus constituit primo apostolos, deinde prophetas.