Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER DUODEUICESEMUS.

FAUSTUS dixit: Non ueni legem soluere sed adinplere. sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere non minus tibi contrarium scias esse quam mihi. uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem legis ac prophetarum uenisse putauimus. quod si tu uerbo interim fateri non uis, attamen id operibus indicas. inde enim est. quod legis ac prophetarum praecepta et ipse contemnis, inde quod nouum testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud quam destructionem fatemur ueteris testamenti ? quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmet ipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis et ad paenitudinem recurramus obsequamurque legi de integro ac prophetis atque eorum curemus. qualiacumque sunt, obseruare mandata? quod cum fecerimus. tunc denique uere crediderimus dixisse Iesum. quia non uenerit legem soluere, sed adinplere. nunc autem falsum est. quia nec tu id credis, de quo me solum incusas. [*]( 7 Matth. 5, 17 ) [*]( 4 addtpntur S ) [*](7 Cap. XXXVI LPSGM adimplere (di s. I.) C 9 sciasj suas SlG 12 putauimus (erp. m. 2) L interim uerbo C interim (s. I. m. 2) 8 18 legis (e in i mut. m. 1) C 14 contempnis Lt, (p s. 1. m. 1) C 15 iesus b 5di**disse (ex credidisse) M ntrique-testamenti ita ras. S quo] quod llJLSGb 17 credimus SMG 18 dampnemua C stnlte L Stulte in praeteritum sqq. b 19 obsequamurq; (q; s. I. a m. 1) C . pphetas (sup. a m. 1 scr. i) L 20 curemus] recumus SlGrecurramus Sl sint C 21 crediderimus (ri s. 1.) S 24 incę.usaS 82 ncavsas (v s. I.) G )

491

Sed esto. licuerit in praeteritum errasse. quid nunc tandem? placetne ire sub legem, si eam Christus non tam soluit sed adinpleuit? placet circumcidi. id est pudendis insignire pudenda et deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium et Saturniacis manus insertare catenis? placet in ingluuiem Iudaeorum daemonis — neque enim dei — nunc tauros. nunc arietes, nunc etiam hircos. ut non et homines dicam, cultris sternere, ac propter quod idola simus exosi. id nunc exercere crudelius sub prophetis ac lege ? placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda. quaedam in inmundis et contaminatis habere. ex quibus inquinatiorem porcinam lex adserunt et prophetae ? negabis profecto horum quicquam faciendum nobis uolentibus perseuerare esse. quod sumus. quoniam quidem Christum dicentem audias dupliciter filium gehennae fieri eum, qui fuerit circumcisus. sabbatum uero nec ipsum seruasse uideas nec usquam mandasse seruandum. de cibis item ipsum adseuerantem audias nullo eorum inquinari hominem. quae in os ingrediuntur, sed ea potius. quae de ore procedunt. polluere. de sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem deum misericordiam uelle. non sacrificium. haec igitur si ita sunt. ubi illud erit non eum uenisse soluere legem et prophetas, sed adinplere ? quod si dixit. aut aliud significans dixit aut. quod absit. mentiens dixit aut omnino nec dixit. sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat dumtaxat christianus; ac per hoc aut aliter dictum est aut omnino nec dictum.

Et tamen me quidem iam aduersus capituli huius [*](15 Matth. 23. 15 19 cf. Matth. 15, 11 21 cf. Matth. 9, 13; 12. 7 ) [*]( 5 suscipere] suspicere L'P'SIMtG 6 in ingluuiem scripsi: ingluuiem LS inglubiem MxGl ad ingluuiem (ad s. 1. a m. 2) C daemoniis L2b 7 deo L2 hyrcos LC 9 sumus L2 12 inquinatiogg (Sltp. y a m. 1 r) C negabis (b ec u) M 14 esse (8. l.) S quidarm S 15 gehenne (h s. l. m. 1) C 17 seruandum de cibis Item SG 18 que S in*os (h er.) M 19 pvlluere (v aup. p tn. 1) 8 20 frequentfr (' dum G 23 alt. dixit (in marg. ut uidetur tli. 1 add.) C )

492
necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis. quae ex saluatoris nomine scripta leguntur. passim credere persuasit, sed probare, si sint eadem uera, si sana. si incorrupta; esse enim permulta zizania. quae in contagium boni seminis scripturis paene omnibus noctiuagus quidam seminator insperserit. idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo. quamuis reuerendi nominis prae se ferat inscriptionem. quia probare mihi adhuc ex proposito licet. utrumne et hic interdiani satoris et boni sit. an nocturni * illius et pessimi. tu uero, qui temere omnia credis. qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter uerum falsumque iudicare religio est cuique bonum a contrario separare non minus formidini est quam infantibus maniae, quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget ? dico autem. cum te Iudaeus seu quia alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita legis et prophetarum praecepta non serues, cum Christus eadem non se uenisse soluere dicat sed adinplere ? nempe cogeris aut uanae superstitioni succumbere aut capitulum profiteri falsum aut te Christi negare discipulum.