Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
At quam elegantem rem sibi uisus est Faustus dicere, ubi propterea uoluit non credi haec scripsisse Matthaeum. quia cum de sua electione diceret, non ait: uidit me et dixit mihi: sequere me. sed: uidit Matthaeum et dixit ei: sequere me. quod nescio utrum de errore inperitiae dixerit. an de more fallaciae. sed non usque adeo inperitum putauerim, ut nec legerit nec audierit solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam uenerint, ita se contexere. tamquam de alio narrent. quod de se narrant. magis ergo hunc arbitror non ut inperitum. sed ut inperitis nebulam obtendere uoluisse sperantem se plures esse capturum. qui ista non nossent. et in historia quidem rerum saecularium [*]( 6 leh. 21. 25 12 cf. Ioh. 12, 41 13 Ioh. 5. 46 21 Matth. 9. 9 ) [*]( 1 euagelio (n add. m. 2) L audiebat LSGMb 4 pretermiserit C 6 fecisset G' 8 scribentur CL2 9 praeter misisse C 15 christo (sup. 0 a m. 1 i) L 18 ad LlMl eligantem LlMl 19 matheQ C 20 electiofie (e fin. add. s. 1. m, 2) L 24 neclegerit (c s. I. add. m. 2) L C neglegerit G 27 nebulas LPb 28 ostendere LXMSG obtendere CX4 29 inII C, (s. I. m. 2) L historia (ri er, ro fec. m. 1) (' )
Iam illud quam sit infirmum, quis non uidet. quod ait non eum dicere potuisse: nolite putare. quia ueni soluere legem aut prophetas; non ueni soluere. sed adinplere, nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset uenire? quasi nos negamus Iudaeis non intellegentibus uideri potuisse Christum destructorem legis et prophetarum: sed hoc ipsum est, cur ille uerax et ueritas non potuerit de alia lege et de aliis prophetis dicere, quod eos non solueret nisi de iis, quos illi eum soluere suspicabantur. quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur et dicit: amen. amen dico uobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex n on transiet de lege, donec omnia fiant. quicumque ergo soluerit unum ex mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; quicumque autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. pharisaeos enim cogitabat. cum ista diceret, qui soluebant legem factis et docebant uerbis. de quibus alio loco dicit: quae dicunt. facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. propterea et hic ita sequitur: dico enim uobis, nisi abundauerit iustitia uestra plus [*]( 2 Matth. 11, 19 4 Ioh. 5, 25 26 Matth. 23, 3 28 Matth. 5,17 eqq. ) [*]( 2 uenia Sl 3 dixi L IMl 6 unde] inde Sb 8 uidit M uideat SG-2 11 suspitionem SG 12 negemus LlSMG 14 quor L 16 bis LCSGb 17 amen ę.I!1 CLJ 19 unum apex SILMG 21 minimus (ni add. 8. I. m. rec.) C 23 magnus] sic magnus SG 24 pharieeos C ista] de ista SIG 25 alio in ras. C 26 faciunt (ex di fa ,tł. X) C )
Nec intellegit Faustus aut forte se fingit non intellegere, quid sit inplere legem, cum hoc de uerborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur scripturae dei uel detrahatur: unde dicit non debuisse adinpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. nesciunt ergo isti, quomodo adinpleat legem, qui sic uiuit, ut lex praecepit. plenitudo enim legis caritas, sicut dicit apostolus. istam caritatem dominus et exhibere et donare dignatus est mittendo fidelibus suis sanctum spiritum. unde item dicit idem a.postolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum. qui datus est nobis. et ipse dominus: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis. si uos inuicem diligatis. inpletur ergo lex. uel cum fiunt, quae ibi praecepta sunt. uel cum exhibentur, quae ibi prophetata sunt. lex enim per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. ipsa lex cum inpleta est, gratia et ueritas facta est. gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, ueritas ad prophetiarum inpletionem. et quia utrumque uer Christum, ideo non uenit soluere legem [*]( 12 ci. Deut 12, 32 15 Rora. 13, 10 18 Rom. 5, 5 20 Ioh. 18, 35 24 cf. Ioh. 1, 17 ) [*]( 2 (et 3) regno (sup. o a m. 1 v) L Idęo C 4 pharisei C 7 pharisei C 9 intellegit (le in li corr. m. 1) C 14 nesciunt (n sec. s. I.) C 15 praecipit C est caritas b 16 et ante exhibere om. Lb 17 spiritum sanctum GSMb 18 caritas (s a m. 1 s. 1.) L 23 mosen S] 24 autem (s. I.) G, om. Pb flex C 26 plen. carit. Sb pphetarum P adimpletionem SGMb 27 non uenit] conuenit SIG )