Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER DECIMUS SEPTIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se uenisse soluere dixerit, sed adinplere? quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. ubi dixisse? in monte. quibus praesentibus ? Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne. quattuor his tantum; ceteros enim necdum elegerat nec ipsum Matthaeum. ex his quattuor unus, id est Iohannes euangelium scripsit. ita alicubi hoc ipse conmemorat? nusquam. quomodo ergo, quod Iohannes non testatur. qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit, qui longo interuallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus. ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeo, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius : quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. quid enim dicit? et cum transiret Iesus, uidit hominem sedentem ad telonium nomine Matthaeum et uocauit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. et quis ergo de se scribens dicat "uidit hominem et uocauit eum et secutus est eum," ac non potius dicat: uidit me et uocauit me et secutus sum eum, nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine ? cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet. uerum foret, qui praesens non erat, cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec [*]( 3 cf. Matth. 5, 17 17 Matth. 9, 9 ) [*]( 2 Cap. xxxmr SLPMG qunr LCM prophatas C 4 ma- theua C 5 & andrea C 6 cateros C 7 (et 18) matheum C idg C4 9 monte (m eras.) L 10 postquam (quam in ras.) C 11 hoc ipso] ipso C 12 ambigiiitur (m. 2 exp.) L 14 iniuria (^ add. m. 3) P mathev (v add. sup. o m. rec.) C rnatthe1 (v sup. o a m 2) L 16 qaod] quodq: Lb docet (s. I. m. 1) C mathei C matthei LSG 18 teloneum LSM teloneum b 20 se ipso C 23 matheum C 24 nec C si et] ai* (t er.) L et om. Cb 25 quia L 26 monte (m er.) L ) [*]( 31* )

484
Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!

Quid? quod etiam ex ipso sermone. quo praecepit non putare, quia uenerit legem soluere, magis intellegi detur, quia soluerit. neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. sed, nolite, inquit, putare, quia ueni soluere legem. agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent, quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? an quia circumcisionem derides, sabbatum uiolas, sacrificia respuis, confundis cibos? hoc est ergo: nolite putare? et quid hoc amplius quidue manifestius fieri potuit in destructionem legis ac prophetarum? aut si hoc adinplere est legem, quid erit soluere? quid? quod etiam lex et prophetae ne adinpletione quidem gaudent. adeo sibi pleni uidentur et consummati: quorum auctor ac pater non minus ei adici indignatur quam detrahi, ut scribens in deuteronomio dicat: haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, obseruabis; et caue, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, nec addas quicquam eis nec minuas, sed . in iisdem, perseuerabis. ut benedicat te dominus deus tuus? quapropter siue adinplendi causa Iesus legi aliquid et prophetis adiecit, in dextram uidetur lapsus, siue dempsit, ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit legis auctorem idcircoque aut aliud aliquid significat istud aut falsum est.

AUGUSTINUS respondit:s o mirabilem insaniam de Christo [*](16 Deut. 5, 32; 12, 32 ) [*]( 1 matheuB C 3 pcipit C 5 solueret L 7 agendum Llb age*dura (n er.) C aiendum L2 si] et si C et om. C 8 tu tale] tutela LI 11 quidue (ue a. l. m. 2) C destructione b 13 adimpletione (m er.) L adimplecione tua C ad impletionem b 15 eie L adicit C 16 de uteronomio C dicat H 18 (et 20) isdem SG hiadem LCM 19 dexteram CSGMb 20 benedicęt (s. § a m 1 a) C 21 iesns (s fin. s. l. m. 1) L 22 dexteram C his adempsit SG demsit P dempsis (s. s a m. 1 t) C 23 auctorem (exp. m. 2) L 24 significat (a ex e a m. 1) C 25 Cap. XXXV LPSMG Agustinus L mieerabilem C )

485
aliquid narranti nolle credi Matthaeo et uelle credi Manichaeo! si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: non ueni soluere legem aut prophetas sed adinplere. et propterea non est ei credendum. numquid Manichaeus interfuit aut iam uel natus fuit, cum Christus inter homines adpareret? secundum hanc ergo fidei uestrae legem nihil ei de Christo testihcanti credere debuistis. nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit et longe post natus est. sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur et contra euangelium. quod illorum auctoritate firmatum est. habemus enim apostoli uocem. qui m spiritu sancto tales uenturos esse cernebat. unde fidelibus dicebat: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. nam si nemo de Christo uera dicit. nisi qui eum praesens uidit et audiuit. hodie de illo nemo uera dicit. porro si hodie propterea de illo fidelibus eius uera dicuntur, quia illi. qui uiderunt et audierunt. uel praedicando uel scribendo ea disseminauerunt: . cur ex ore Iohannis condiscipuli sui non posset uera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit et ipse non adfuit. si ex libro Iohannis possumus uera loqui de Christo non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? hinc enim non solum Matthaei uerum etiam Lucae ac Marci euangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt. in non inparem auctoritatem receptum est. huc accedit. quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum uocasset. cum iis egerat, quos prius uocauerat. at enim hoc ipse Iohannes in [*]( 2 Matth. 5, 17 18 Gal. 1, 9 ) [*]( 1 mattheo L matheo C 2 mathens C 4 manichens LC 5 aut (a s Z. add. m. 1) L 7 testificandi i1 testificanti (r in ras.) M 8 manicheo LC 11 confirmatum S 16 hodie (i sup. e) S si om. S 17 a fidelibus C; a (s. 1. a m, 2) LS, (8. 1. a m. 1) M 18 predicando C 19 mattheus C 20 affuit C 23 matthei C 24 eosdem (dem add. m. rec.) C 25 recepta (s er. et ~ add. m. 2; L accidit LISMtG 26 mattheo C his CSGMb 27 quos] quod SG )
486
euangelio suo ponere debuit. si hoc dictum a domino audierat. qui cum diceretur. praesens erat. quasi fieri non potuit. ut cum omnia, quae a domino audierat. scribere non posset. inter alia, quae praetermisit. et hoc praetermiserit. cum in alia scribenda esset intentus. nonne euangelium suum ita ipse conclusit dicens: et alia quidem multa fecit Iesus; quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scribuntur libros? hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. sed si de lege et prophetis uos delectat Iohannis auctoritas, Iohanni credite adtestanti legi et prophetis. ipse scripsit. quod Esaias uiderit Christi gloriam. in eius habetis euangelio. unde iam paulo ante tractauimus. si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. undique tergiuersatio uestra contunditur. aperte dicite non uos credere Christi euangelio; nam qui in euangelio. quod uultis. creditis, quod uultis. non creditis. uobis potius quam euangelio creditis.