Porro si hoc gentilis ille moueretur, cur etiam ipsi, qui appellantur christiani, in multas haereses uariasque discedunt. neque hoc a prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis hoc illi ueniret in mentem, quod etiam multi sub nomine christiano ab ipsa christiana societate deuiarent, ipse Hieremias uelut catechizandi ordinem nobis insinuans continuo subiecit: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit, faciens diuitias suas non cum iudicio. perdix enim, nimis contentiosum animal, notum est, quanta auiditate ipsius contentionis currat in laqueum. non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare [*]( 1 Rom. 1, 24 . 28 7 cf. Hier. 17, 9 9 I Cor. 2, 8 1J ffier. 17. 10 ) [*]( 1 illis SIG deus om. L 2 concupiscen/ltiam (d er. et xia in ras.) S concupiscendam G 3 conueniint C 4 pena C quorum SlG 6 item b 7 agnoscet Cb 8 hoc quasi hoc ipso C 13 secvn- Uum (v sup. Q a m. 1) M 16 in] at in S hereses LC 18 enim om. SG esse LlMK 19 cecitate C 21 catacizandi Lt catezizandi 82L2 cathezizandi (h 8. l.) M catecizandi CG 28 iudicio (io ec co a m. J) C 25 quantQ S contionis IJM 26 heretici LC quo ISM superent (ent in ras.) M )
392
inpudentissima peruicacia, ut congregent, sicut hic dixit quae non pepererunt. christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi euangelium natos inueniunt et faciunt illos diuitias suas, non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. non enim intellegunt ibi esse ueram et salubrem et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separauerunt, quos ad suas diuitias congregarunt. et quia de talibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati. homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient: dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit, sequitur et hic propheta et dicit de perdice, qui congregauit, quae non peperit: in dimidio dierum eius derelinquent eum et in nouissimis suis erit insipiens. id est qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est adparebit insipiens. eis quippe, quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum adparebit. quia dementia eius nota erit omnibus.
Et tamquam ille, quem catechizamus, quaereret et diceret: quo ergo signo manifesto adhuc paruulus et nondum ualens liquidam discernere a tot erroribus ueritatem, quo manifesto indicio tenebo ecclesiam Christi. in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione conpellor? [*]( 9 H Tim. 3, 8 sq. ) [*]( 1 peruicatia LsSKG ut] aut SMG dicit S 2 pepererunt (alt. r s. 1. a m. 2) G pepereunt SlG1 pariunt S1 4 illas (a corr. ex 0) 8 iuditio C 6 et ante sal. om. C 7 quos (s sup. d) L 9 mambres (m init. in ras.) L 13 prophaa Z1 et (s. 1. a tn. 2) L 14 quia S: 15 derelinquunt LSG derelinquent (en in ras.) M 16 (et 17) gst (BT S. 1. add. m. 2) L pollicitationem (in ras.) L 17 apparebit (pare in ras.1 L 21 catezizamus TJS1 cathezizamus (z carr. ex c) M catecizamus CLWG quereret C 22 manifesto ipdicip ţęų.ę'bQ ęcclm C 23 discernere (in ras.) L a»»»erroribus (tot. er.; m. 2 b sup. a scr3 L 24 indicto SG secclesiam C ecclesiam xpi (t.n ras.) L 25 predictarum L )
393
sequitur idem propheta et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens docet eum ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et adparet. ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit apostolus: templum dei sanctum est, quod estis uos. unde iste dicit: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. propter hos enim motus paruulorum, qui possunt seduci ab hominibus. manifestationem claritatis ecclesiae dominus quoque prouidens ait: non potest ciuitas abscondi supra montem constituta, quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non . audiantur illi. qui ad religionum scissuras traducunt dicentes: ecce hic est Christus, ecce illic. partes enim ostendunt dicentes: ecce hic, ecce illic. cum illa ciuitas super montem . sit, quem montem. nisi eum. qui secundum prophetiam Danihelis ex paruulo lapide creuit et factus est mons magnus, ita ut inpleret uniuersam terram? nec illi audiantur, qui nomine quasi secretae et apocryphae ueritatis d hominum paucitatis dicunt: ecce in cubiculis, ecce in deserto, quia non potest abscondi ciuitas super montem constituta. quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.
Cum ergo iste gentilis his atque huiusmodi aliis testimoniis prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum. de excellentia sanctae ecclesiae [*]( 4 I Cor. 3, 17 5 Hier. 17, 10 sqn. 8 Matth. 5, 14 16 cf. Dan. 2, 84 sq. 18 Matth. 24, 25 sq. ) [*]( 1 eius om. SG 3 est enim SGMb 4 sedis L*SXG templum enim b 7 admanifestationg (d s. l. et ~ add. m. 2) L a manifestatione Mb manifestatione SG 8 praeuidens C dicit b 9 constitutaj posita S 12 xps (s. I. m. 2) C partes-illic (in super. marg. m. 2) C 13 super] per SG 14 quem] Vęţ quem 82 15 paruo C lapide (m. cr.) LSMG 17 secrete b apocrifap LSM, apocriphae C apocryphe b hominis b 19 ciuitas abscondi C 2u sedis Lx 21 gentilis iste Gb 22 reg*um (n er.) L 24 cecitate C iudcorum C 25 heretirorum LC ecclesiae C )
394
uerorum et germanorum christianorum ante praedicta nunc inpleta conspiceret, quid inueniret fide dignius quam illos prophetas, quibus de diuinitate Christi eligeret credere? etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum uideret, merito fortasse diceret: quid mihi est cum istis prophetis, quos unde ueraces probem, non mihi ostenditur? cum uero tam magna et tam multa, quae praedixerunt. iam ad effectum manifestationemque perducta sunt, plane ille. si peruersus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante et tanto adparatu praeuidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos, a quibus praeuideri et praenuntiari potuerunt. nullis . enim prudentius credimus uel de praeteritis, quae olim facta sunt. uel de futuris. quae nondum facta sunt, quam eis, qui nobis fidem uerborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probauerunt.
Sibylla porro uel Sibyllae et Orpheus et nescio quis Hermes et si qui alii uates uel theologi uel sapientes uel philosophi gentium de filio dei aut de patre deo uera praedixisse seu dixisse perhibentur, ualet quidem aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam. non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam, cum illum deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere. potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere non ausi sunt. a\ illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum imperante et adiuuante deo propagauerunt atque rexerunt. [*]( 1 uirorum Llb predicta C 4 habreos C 8 dixerunt SJIG iam defectum est manifestationeque perducta sunt. Plane sqq. b affectum LG 9 sint C 10 contempneret CLK 11 prenuntianda C 12 a (s. l) S 13 preteritis C 14 uel—sunt (in marg add. in. 1) C 15 tam] in tam SGMb 16 predicta C 17 sybylla S sybilla LCM sybilJae LCBG orphe*us M HS thelogi C 19 philosofi SG 20 seu] aut b perhibentur (rhigentur in ras.) L 22 nos (s. I. a m. 2) S 23 ille SG . congentiles (on retr. m. 2) LS7 cumgentiles SIMG secd gentiles b 24 demonia C 25 pllrhibere L ausi n sunt b 27 rexerunt (in ras.) L )
395
ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. itaque si qui illic in . cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur ipsis suae reipublicae legibus aut liberrimo tonitru cohercebantur propheticis uocibus. unus enim ab eis colebatur deus, qui fecit caelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est significatiuo futurorum, qui ritus aboleretur. cum illa uenissent, quae per eum significabantur esse uentura, quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex et sacerdos mystica significatione ungebantur: quod non ante ipsis quoque Iudaeis ignorantibus ac per hoc inuitis ablatum est, nisi cum uenisset ille gratia spiritali unctus deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum, idem uerus rex consulendo nobis et idem uerus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. quamobrem quantum distat de Christi aduentu inter praedicationem angelorum et confessionem daemoniorum. tantum inter auctoritatem prophetarum et curiositatem sacrilegorum.
His et talibus. quae nunc breuiter tangimus. tunc forte pro necessitate depellendi ueternosi erroris aliquanto latius disputatis et robore uberioris probationis adsertis ille gentilis, quem nobis catechizandum Faustus proposuit. si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moueretur ad fidem: qua inbutus et in ecclesiae catholicae gremio fouendus conlocatus consequenter etiam moneretur, quos mores tenere deberet. neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inueniret, quae obseruare iuberetur. quamuis cum eo [*]( 9 cf. Deut. 18, 15; Ps. 2, 6; 109, 4; I Reg. 10, 1; Ex. 29 12 cf. Dan. 9. 24: Ps. 44. 8 ) [*]( 2 demonum C daemon.um (i er. cet. in ras. L 3 re*ipublicae L . legimus b 4 tonitru] tollebat (llebat tn ras.) L coercebantur (coer in ras.) LS1C 5 celum C 6 aboletur LK aboleret b 7 evm (v er a) C 8 Magnus quidem b quidam fe in a corr. m. 1) C 9 unguebantur CS=1'11t 12 post deus lit. sex litt. C 15 aduentu (m er. uid.) L 16 demoniorum C tanta S inter om. S 20 ruborc G robore (u corr. in 0) 8 asseritis GSl 21 catecizandum LiC 22 proponeret L* 23 ęc- clesiae C fOllcnJis L I collocatus fouend'* M 26 inueniret (ni 8. I.) L)
396
corporaliter congregarentur in ecclesiam et eadem sacramenta perciperent. sciret cum paucis hereditatem dei. cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem uitae et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit: qui autem manducare contemnit, non habebit in se uitam et ideo non perueniet ad uitam aeternam. eosdemque paucos in conparatione multitudinis malorum paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum. crescentes inter zizania et cum palea usque ad diem messis et uentilationis. hoc in euangelio dictum est, hoc a prophetis ante praedictum. ante enim praedictum est: sicut lilium in medio spinarum. ita proxima mea in medio filiarum: ante praedictum est: inhabitaui cum tabernaculis Cedar; cum his, qui oderant pacem, eram pacificus: ante praedictum est: signa in fronte eos. qui gemunt et maerent ob iniquitates populi mei. quae fiunt in medio eorum. itaque iste gentilis, qu-em tali adloquio firmaremus, iam factus ciuis sanctorum et domesticus dei nec iam alienus ab Israhel, sed uerus Israhelita, in quo dolus non esset. disceret etiam ista uerba ex corde simplici dicere quae subsequenter contexit idem ipse Hieremias: patientia
[*]( .*> cf. Rom. f),:) 7 cf. I Cor. 11. 20 9 cf Ioh. 6, 54 14 cf. Matth. 13, 25 sq. ; 3, 12 I:) Cant. 2. 2 17 Ps. 119, 5 . 7 19 Ezech. 9, 1 23 cf. Ephes 2, 19 . 12 23 cf. Ioh. 1, 47 ) [*]( .1 ęcclesiam C ecclesia (m er.) L 4 diffusa M' diffusae! C diffusae (feeia m. 2) h 5 nobis om. S 7 sacramenti. (s er.) S sacramentis G ntf 8 contempnit OSLI 9 habebit (be s l. a m. 1) L 10 uitam aetjrnam L eoadem C 12 diffuso LCSMb 14 est om. SGMb 15 predictmn (bis) C 17 inhabitabit SG 19 gement Cx 20 merent LCSG 21 iste (i corr. in e m. 1) L gentilis (is e.c es) L tali, (a e.rp. m. 1) LCS talia Mb alloqui MS*Gb alloquio (0 fn. add. m. 1) L 24 discere te SG 25 subsecnntur LS'MG subsequuutur C ) 397
Israhel, domine; uniuersi, qui te dereliquerunt, terreantur. cum enim de perdice dixisset, quae clamat et congregat, quae non peperit, commendauit excellentiam ciuitatis super montem positae, quae abscondi non potest, ut ab ecclesia catholica haereticum hominem non separaret dicens: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. deinde, quasi ueniret in mentem: quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium ? subiecit statim: patientia Israhel, domine. patienter enim ferendum est, quod ait: sinite utraque crescere usque ad messem nec inpatientia tolerandi malos relinquantur boni. qui proprie sunt corpus Christi, et ideo cum ipsi relinquuntur. ille relinquitur. unde subiecit atque addidit: uniuersi, qui te derelinquunt, terreantur; confundantur qui recesserunt in terram. terra est enim homo de se praesumens atque alios. ut de ipso praesumatur, inducens, et ideo sequitur: euertentur. quoniam dereliquerunt fontem uitae, dominum. quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem uitae, ad quem congregati recedunt a Christo Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur inbuti? non enim quos peperit, congregat, sed ut congreget. quos non peperit, dicit: salus, quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. sed uide. iste quid dicat: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluus ero. unde apostolus dicit: nemo glorietur in homine, et iste subiungit: quoniam gloriatio mea tu es. his modis nos
[*]( 11 Matth. 13, 30 26 I Cor. 3, 21 'J7 Hicr. 17, 13 sq. ) [*]( 1 derelinqf C derelinquunt b 2 qui (i ex e) CL2 5 hominem hereticum P. (ci in cv corr. a m. 1) C 590 (exp. m. 1) C separaret CPLxMlb separa S'G separent Sl 6 exaltata (al ex el a JII. 1) M 10 pacientia C pacienterLC 12 ne b inpacientia L 13 propriae S sunt om. SG 1*5 presumens C 17 de ipso] in ipsos C' (m. rec, superBcr. de se ipso), ipso LlSlGM1 19 se (s. I. a m. 2) S 20 a (s. I. a m. 2) S recedant Cb . 22 r.ongrega/// C 26 dicit (a in i corr.) C 27 hisj illis SMG nos] non 81 nos (s a m. 1 s. n) L ) 398
instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta apostolorum et prophetarum.
Faustus autem quomodo persuaderet diuinitatem Christi homini gentili, quem constituit dicentem "nec prophetis credo de Christo nec Christo de prophetis?" an Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? uere ridiculum est hoc putare. quem semel enim dignum fide non duceret. aut omnino nihil ei crederet aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. hic forte Faustus inrisus Sibyllas homini legeret et Orpheum et ceteros eiusmodi. si quos alios gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? sed non faceret; eos quippe sibi incognitos fassus est dicens: sane si sunt aliqua, ut fama est. Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate uatum. horum ergo iste litteras nesciens. quandoquidem per famam putat esse aliquos tales. non eas utique legeret illi dicenti "nec prophetis credo nec Christo." quid igitur faceret? an proferret Manichaeum et ex illo commendaret Christum ? numquam hoc fecerunt, sed potius de Christo, cuius iam nomen ubique dulciter clarum est. Manichaeum semper commendare conati sunt. ut hoc melle scilicet uenenati sui poculi labra perungerent. cum enim Christus promiserit suis missurum se paracletum, id est consolatorem uel aduocatum, spiritum ueritatis, per hanc promissionis occasionem hunc paracletum dicentes esse Manichaeum uel in Manichaeo [*](2 cf. Ephes. 2, 20 25 cf. Ioh. 14, 16 ) [*]( 7 quae G qu.em (a er. et m add.) S 10 sybillas L orfeum L horfeum M huiusmodi Pb 11 alium C ex gentilium GSb ///gentilium M repperiret CSML1 prenuntiasse C 12 sedjsi S 13 sybillae LC 14 prasagia Lt 15 trimagistrum S trimagistum G trimegistum LM trimegestum b horfei L 17 putet LC esselegeret (in marg. m. 1 add.) C 19 (et 21) manicheum C 23 pungerent (corr. ex purgerent) S perunguerent C perungverent (v s. l. m. 1) M enim enim] ęrgo S 24 paraclaum LIMI paraclitum CJl2 consolarem Cl 2G paraclitum CS paracletum MILt manicheum-manicheo C )
399
subrepunt in hominum mentes ignorantes, ille a Christo promissus quando sit missus. qui autem legerunt canonicum librum, qui actus apostolorum inscribitur, uident illam Christi professionem illic rursus commemoratam et illic manifestissime inpletam. sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo. puto enim neminem esse tam caecum, qui uelit dicere: Manichaeo credo, cum dicat, Christo non credo. deinde si non ridens, saltem stomachans diceret: itane Persicis libris me iubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi iam nomini Christi aliquo modo subditum inueneris, ut quia ille iam Christo credendum esse non dubitat, tamquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus adquiescat? ecce est ille perdix congregans. quae non peperit. itane eum nondum derelinquitis uos, quos congregat, et nondum uobis adparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiamsi uera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem superuacua.
Abiciant ergo. qui crediderunt, omnes libros, per quos factum est, ut crederent. nam si hoc uerum est, cur uel ipsum euangelium Christi a fidelibus legatur, non uideo. ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus uel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo; post fidem autem superuacuum, si etiam ueris de Christo praeconiis iam superfiuo creditur, cum in eum creditum fuerit. hic forte dicetis: sed euangelium debet legere iam fidelis. ne obliuiscatur, quod credidit. sic ergo, insani, etiam prophetarum uera testimonia. ne obliuiscatur. quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse, quod credidit. aut proicite iam libros Manichaei, quibus testibus [*]( 5 cf. Act. 1, 8; 2. 1 sqq. ) [*]( 8 promissionem CS3 5 querimua C unde fidem illi gent. fac. S 7 manicheo CL 8 saltim LGBI stomacans L 9 iubet S hebreis C dixisse BiG 10 heretice LC nomine b 14 illa S2MG 15 relinquitis C 16 hebreorum C 17 nobis b 25 preconiis C )
400
credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse deus erat, et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris deuoratam et ligatam et inquinatam et dilaniatam: quam uos manducando recreatis et soluitis et purgatis et sanatis, ut uobis merces retribuatur, ne cum illa, quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. hanc fabellam cotidie et moribus et uocibus cantatis. cur adhuc in eam quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus uestris aliena substantia consumatur et dei uestri ligata teneatur? incendite omnes illas membranas ele.gantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua uos oneret, et deus uester inde soluatur, qui tamquam poena seruili etiam in codice ligatus tenetur. nam si possetis libros uestros uel elixatos comedere, quantum membris dei uestri beneficium praestaretis ? an et si fieri posset. carnis inmunditia prohiberet paginas ab epulis uestris? inputet ergo sibi encausti munditia. quae corio inhaesit agnino. sed et hoc uos fecistis, qui tamquam primo bello uestro, id quod mundum erat in calamo, inmunditiae membranarum scribendo adfixistis, nisi quod colores contrario testimonio uos arguunt. uos enim potius ad lucem candidarum paginarum cum tenebris atramenti uenistis. nobis debetis irasci talia dicentibus, an uobis talia credentibus, ut, uelitis, nolitis, ista conse- . nos? nos autem et ad commemorationem fidei nostrae et ad consolationem spei nostrae et ad exhortationem caritatis nostrae libros propheticos et apostolicos legimus alterutris uocibus sibimet concinentes et ea concinentia tamquam caelesti tuba et a torpore mortalis uitae nos excitantes et ad
[*]( 1 credidisse SlG 2 possit SGLb legare LlPlGSl legare (eg in ras.) M 3 post inquinatam ras. duor. uocab. in C 4 absoluitis SGM 6 globo (bo s. Z. a 111 1) L 7 cottidic L 8 ut (u retr. m. 2) S 1) aliene (sed s. e a in. 1 a) L 11 iecturas SG 12 honoret LC.SIG *oneret (h er.) P 13 legatus SLlG 17 inhesit L 22 atrimenti SG debitis (s. pr. i tll. 1 e scr.) C iras irasci G iras (in marg. er.) S 24 fidgi ^ 27 conci.nêntes (n er.) L conti (ci ?) nentia C 26 tuba? L torpore] corpore CSGMIJ ) 401
palmam supernae uocationis extendentes. de libris enim propheticis quiddam cum commemorasset apostolus, sicut scriptum est: obprobria obprobrantium tibi ceciderunt super me, continuo subiungit utilitatem diuinae lectionis: quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. sed contradicit Faustus. fiat ergo illi, quod dicit Paulus: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis. anathema sit.