Si autem famae de Christo credidistis — hoc enim et Faustus magnis angustiis coartatus transeunter adtigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est - ergo si de Christo famae credidistis, uidete utrum idonea testis sit, diligenter considerate. quo uos praecipitetis. mala enim multa de uobis fama disseminat, cui credi non uultis. quae igitur ratio est hanc de Christo uelle ueracem. quam de uobis uultis esse mendacem? quid? quod etiam famae Christi contradicitis. ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine Dauid secundum scripturas Hebraeas disseminato inplet, quod ibi scriptum est promissum Abrahae et Isaac et Iacob. in semine tuo benedicentur omnes gentes. quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? nostrorum porro librorum auctoritas tot gentium consensione per successiones apostolorum, episcoporum conciliorumque roborata uobis aduersa est; uestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur et ab eis, qui deum et Christum mendacem colunt. unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tamquam imitatores dei et Christi sui mendaces habeantur. fama uero etiam ipsa consulta et uos pessimos iactat et Christum ex semine Dauid contra uos praedicare non cessat. uocem patris de caelo non audistis, opera Christi, quibus de se ipso testificabatur, non uidistis; codices, in quibus haec scripta sunt, ut specie [*](16 Gen. 22, 18; 26, 4; 28, 14 27 cf. Matth. 3, 17; 17, 5 ) [*]( 3 fama b 4 magnis & S magnis et G attingit LiS 7 fama b 9 credere b 13 quae om. L' (in marg. m. 2 qua) 14 hębreas C disseminatio GMb disseminatio S 15 implet L 18 alienigene S 21 quia (a s. I.) SG eta tam (corr. ex aetatem) CP his LSGMb 23 mendacem om. C 25 et xpm (et m ras.) S semine (e in i corr.) L 26 predicare C celo G 27 auditis SG MLl operauidistis (in mar-g. add. m. 1) C de (s. l.) C )
383
christiana fallatis, uelut accipitis; ne tamen contra uos legantur, infalsatos dicitis. profertis inde Christum dicentem: si mihi non creditis, operibus credite, et: ego sum, qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui me misit pater, et non uultis contra uos inde proferri: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere, ipsae testimonium perhibent de me, et: si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, et: habent ibi Moysen et proph etas, audiant eos, et: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei! unde huc existis? unde confiditis? scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis. etiam ipsa in uobis caueremus praeinstruente nos domino et dicente: exurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos; ecce praedixi uobis. usque adeo nihil credi uoluit aduersus confirmatam scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec inpleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiauit.
Restat, ut rationem uos exhibere dicatis, tam certam et inuictam, ut per se ipsam declarata ueritate nullam testis auctoritatem, nullam miraculi ueritatem requirat. quid dicitis ? quid profertis? quam rationem, quam ueritatem? fabula illa est longa et uana, puerile ludibrium et muliebre auocamentum [*]( 2 Ioh. 10, 38 3 loh. 8, 18 6 Ioh. 5, 39 . 46 10 Luc. 16, 29 sqq. 15 Matth. 24, 24 sq. ) [*]( 4 perhibeo (h 8. I.) L 5 misit me b 7 perhibet SG 8 de me (s. I. m. f) L 10 audiant (e in a mut.) C prophetas et moysen C 11 nec] neque C resurrexit LM credunt b 14 etiam om. SG perinstruente L'M per instruentem PGSb praestruente C 15 dfio SIPG dficn S2b dicentem Sb exsurgent L 19 in rebus LSGMb 23 se (s. I. m. 1) L 24 nullA (~ add. m. 2) L miracula Ll 25 ueritatem Ll 26 muliebri P muliebrae LM *uocam.entum S auocamentum (a s. I.) C iocamentum b )
384
et aniculare deliramentum continens initium truncum et medium putridum et finem ruinosum. cum enim uobis ex eius initio dictum fuerit: inmortali, inuisibili, incorruptibili deo quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset ? et de medio eius: quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis deus, cuius membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis. ut purgetis? et de fine eius: quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo uinculo puniatur. quae non suo uitio, sed alieno maculata deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus uobis et quid respondeatis non inuenientibus conspiciuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices uestri et multum dolentur labores antiquariorum et saccelli miserorum et panis deceptorum. si ergo nec scripturarum auctoritatis antiquitas nec miraculorum potestas nec morum sanitas nec rationis ueritas uos adserit. abite confusi et redite confessi ipsum esse Christum omnium in se credentium saluatorem: cuius nomen et cuius ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt. non per quemlibet de cauernosis latebris procedentem, sed quadam gente et quodam regno ad hoc propagato et instituto. ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per apostolos praedicata praestarentur ?
Proinde constituite nobis aliquem catechizandum gentilem. in quo Faustus defecisse nos risit, ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. si enim dixerimus homini gentili: crede Christo, quia deus est. et responderit: unde credo? [*](1 anicule C 4 uoluisset (u 8. 9 a tn. 1) C 6 holeribus CS 9 uitio (0 supra$m. 1) L sed] s ;** (et er.j add. m. 2) L 10 defitiente C 11 hesitantibus C 12 conspitiuntur C grande Ll et in ras. L ut SG 18 prsetiosi L ut multum S 14 saccelli (pr. c s. l.) -L sacelli C 17 xpm (m corr. er s) 8 xps G 20 lateribris C 22 ut] st S et G 23 ubi b 24 praedicta CM praesentarentur C 25 caticizandum X1 catecizandum CSlGl cathezizandum (ez 8. l.) M 27 deficit b hominem G homini (i ex e corr.) S )
385
prolataque auctoritate prophetarum eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus: ostendimus fidem prophetarum ex his, quae uentura cecinerunt et uenisse cernuntur. credo enim, quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio; aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris . memoriaeque mandatas ei facile probaretur. quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: utquid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersum Christum eius quae non de ipso Dauid fuisse dicta in eodem ipso psalmo facile adparet; ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me e.t dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae: quod genti Iudaeorum, in qua regnauit Dauid, non esse concessum, Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante nemo dubitat esse conpletum — credo, moueretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. uideret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos omnesque gentes eidem seruientes et legeretur ei de psalmo tanto ante praedictum: adorabunt eum omnes reges, terrae, omnes gentes seruient ei totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere uellet, inueniret Christum uere regem
[*](8 Ps. 2, 1 sqq. 24 Ps. 71, 11 ) [*]( 1 eo quod b 2 hębrei C 4 a (corr. m. 2) L 6 hystoriam S historiam (h s. I.) M literis C 7 ei] & L'SIMG tante (s. e a m. 1 o) S 10 terre C 11 aduersus dum] aduersum xpm b 12 quae) quod Cb dauid (i s. 1. a m. 2) L fu*isse M dictum LlSlPG 16 postola Ll dabo// C 18 iudeorum C 20 completuiu esse C moueretur] modp ueraur LlPS*Gb modo uereretur (alt. re s. 1. a m. 2) S mo»»ueretur M 26 ipsum psalmum C ) [*](' XXV. Aug. sect. G.- ) [*](25 ) 386
pacificum — hoc enim Salomonis nomen interpretatur ■— in quo cognosceret conpleta omnia, quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israhel. illum itidem psalmum, ubi deus unctus a deo dicitur et utique Christus ipsa unctione declaratur idemque Christus deus apertissime ostenditur, cum deus unctus insinuatur, si considerare uellet, quae ibi de Christo, quae de ipsa ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum inpleta conspiceret, uideret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum idque ipsum a prophetis praedictum esse disceret, audiret Hieremiam dicentem: sic dicetis illis: dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de sub caelo. item alio loco cum eundem prophetam dicentem audiret: domine, fortitudo mea et adiutorium meum et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! sic faciet homo deus et ipsi non sunt dii. propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis et scient uirtutem meam, quoniam ego dominus. haec audiens de scriptura prophetica et cernens in uniuersa terra quid dicam, quemadmodum moueretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam et his temporibus inpletam corda fidelium sic firmari cognoscimus ?
Iam uero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de [*](6 cf. Ps. 44, 8 11 Hierem. 10, 11 14 Hierem. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 in quo] homo S1 6 conderare Lx 7 ęcclesÎa C q'Ųą.ę (exp. m. 2) L 8 orbem L 12 illis] filiis L 13 pereant (ant m. 2 retract.) L cum (exp. tn. 2) L 14 dicentem (entem retract. m. 2) L 15 alt. meum om. C 18 sic I si PMb 21 scient om. C et uirtutem PVl; 23 quemammodum L et hoc post ipsis in C 24 per om. b prophetia-conscripta b 25 implera (... udd. m. 2) L impleta S.lIG 28 cognitione LCMG )
387
cogitatione excuteret. ibi enim sequitur et dicit: maledictus homo, qui spem habet in homine et firmat carnem brachii sui et a domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix, quae in deserto est; non uidebit, cum uenient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa, quae non inhabitabitur et: benedictus homo, qui confidit in domino, et erit dominus spes eius, eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum uenerit aestus. et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit et non deficiet faciendo fructum. hic certe cum maledictum diceret eum, qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret, et benedictum, qui in domino confideret eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret: turbaretur fortasse ille, quomodo ei. ne spem suam in homine poneret. deum Christum adnuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. sic enim quidam deum credendo Christum et hominem negando errauerunt; et rursus quidam hominem putando et deum negando aut contempserunt aut in homine spem suam ponentes in illud maledictum inciderunt. hic ergo iste gentilis si turbaretur. et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse, quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum, istum autem deum
[*](1 Hierem. 17, 5 sqq. 27 cf. I Tim. 2, 5. ) [*]( 1 ibi-dicit (in mg. m. 1) C 2 iu homine (in marg. m. 2) C 4 tramarix L tramarix PSCaMGab anon (& s. I. add. m. 2) L 5 habitauit L1 6 inhabitabitur (bita s. h) C 7 confida L 9 humero LlPl umero SG ad humorg (in ras.) M 13 (et 21) hominem L 15 congrui s,itidem C 17 hominem Lb poneret in homine C rursus CL2 23 et om. C 26 spes (s. I.) S 27 iesum om. M christum S: istum PG istgm (erp. m. 2) L iustum b, om. CM ) [*]( 25* ) 388
tantum dixisse, de natura uero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae uocem audiret se admonentis et corrigentis: graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? ideo quippe homo, ut graues corde per formam serui ex fide sanarentur et eum agnoscerent deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine deo. et tamen, graue cor per omnia, et homo est formam serui accipiens. et quis agnoscit eum? qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. et homo est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. et quis agnoscit eum? quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. et uere graue cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum graue cor fuit, cum eis dicebat; tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? quid est enim "tanto tempore uobiscum sum" nisi quod hic dicitur: et homo est? quid est autem aliud "et non cognouistis me?" nisi quod hic dicitur: et quis agnoscit eum? quem, nisi eum, qui dicit: qui me uidit, uidit et patrem? ut spes nostra non sit in homine propter illud per prophetam edictum maledictum, sed sit in homine deo, id est in filio dei saluatore Iesu Christo, mediatore dei et hominum; et quo pater maior est propter formam serui, et qui patri aequalis est propter formam dei.
Dicit et Esaias: humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et [*]( 8 Hier. 17, 5 sqq. 7 Phil. 2, 6 sq. 10 Ioh. 1, 14 . 1 14 Ioh. 14, 9 26 Es. 2, 17 sqq. ) [*]( 1 tantum ora. S mentionS (— add. tn. 2) L 2 ammonentis L 8 graue (g in ras.) C 4 agnosca Ll 5 agnoscerent (sec. n s. I.) L 9 qui] et qui X1 et quia L2 rapina L 10 esse aequalis (tn ras.) L 12 agnoscet Cb 16 sum (s. l. m. 1) C quid enim est b 17 et homo-dicitur (infta in marg.) S 18 aliud] illud CSG 20 uidet (bis) b 21 aedictum P dictum L editum C maledictum om. LM 23 mediatore (m er.) S mediatorem G 26 isaias C 27 dns] ds b )
389
manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent superuacanea et noxia. et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: "non credo prophetis Hebraeis," aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in cauerna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in ciuitate uel in fundo sue scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi seruientes seque adorantes seuerissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. quomodo ergo dicat "non credo prophetis Hebraeis," cum et in se ipso conpletum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis ?
Magis uerendum erat, ne tanta rerum euidentia circumfusus fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, christianos has litteras conposuisse, ut ante diuinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. hoc uerendum est, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum, Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur, et ille Cham seruus fratrum suorum portando libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. per eorum quippe codices probamus non a nobis tamquam de [*]( 23 cf. Gen. 4, 15 24 cf. Gen. 11, 25 ) [*]( 2 in ante cauernis s. I. m. 1 L faciae L1 4 exsurrexerit (ex s. I. m. 1) C 5 abhominationes S abhominationes GCM2 quae L' que C quę b 7 catecizamua SZL'MIOG2 catezizamus SIL2Mt.Gl 8 (et 15. 17) hebreis C 13 seuerissimis (se s. I. m. i) L uerissimis SMG uerissiniilie Pb 14 audatiam C 18 uegeraendum C 20 ceperunt C christianos (s. I. a m. 2) S literas C 22 contempnerentur (ult. n s. I.) C contempnerentur LCS 28 iudeorum C 24 interfltiatur C cam SlLCMxG 25 oneretur] onoretur L' honeretur C coneretur SlG )
390
rerum euentu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque seruata, nunc autem manifestata et inpleta: in quibus et ea, quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, iam nunc inlustrata soluuntur, et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.
Forte etiam hinc se diceret permoueri. quod ipsi, in quorum libris haec inueniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur inpleta. non nobiscum tenent eiusdem euangelii societatem. cum uero doceretur etiam hoc ab eisdem prophetis esse praedictum, quantum moueretur ad fidem, quistam demens est, ut non uideat? quis tam inpudens, ut se uidere dissimulet? quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Esaias dicat: agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui; Israhel autem me non cognouit et populus meus me non intellexit aut illud, quod apostolus commemorat: tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem et maxime illud: dedit illis deus spiritum conpunctionis, oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant et non intellegant et multa huiusmodi? quodsi diceret: quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, inbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse [*]( 4 I Cor. 10, 11 15 Es. 1, 3 18 Rom. 10, 51; Es. 65, 2 20 Rom. 11, 8; Es. 6, 10 ) [*]( 1 esse om. C 2 praedicata S praedicata GMb predicata C 4 in illis LCSMG autem (s. I. m. 1) C 5 fines LlM*SlG 6 futurorum Llb 7 oppagabantur b 8 se (s. I.) S, om. G 11 sociaitatem S 13 ut non uideat (in ras.) L uigeat (s. g a m. 1 d) C imprudens GCSMb inp.udens (r er.) L 14 hoc] et hoc SG iudeis C 15 isaias C 16 praesepem L 17 meus om. LC 21 et om. b 23 excecauit LC 2G cecitatis L )
391
apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum. ut faciant, quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam. ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est. et quis agnoscit eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.