Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. quis enim inreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri ? quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc execramur, quod Christum filium dei, qui nostrae salutis gratia pependit in ligno. diro deuotionis conuicio lacessiuit; utrum uolens, an casu, uideris. neutro enim horum excusatus erit, ut commendatus debeat accipi. ait enim maledictum esse omnem, qui pendet in ligno. hunc ergo tu uis ut accipiam, huic ut credam, cum si diuinus fuit, constet eum scientem uolentemque maledixisse Christo; si uero nolens [*]( 3 Ps. 68, 10 4 Rom. 15, 4 8 Gal. 1. 9 21 cf. Dent. 21, 23 ) [*]( 1 palmas Mb supernę (add. m. 2 s. l.) S auocationis S 3 obpropria L opbrantium LC 5 ante om. SG nos (s. I.) C doceremus sr; 6 scripta sunt om. C pacientiam C 9 preterquam C 12 Cap. XXVIII LPGM XXII 8 13 enim om. S inreligiosis Pb 14 adeo (e s. I.) S ado PG aspitiat M accipiat (m. 2 ex aspiciat film.) L 16 diuinorumqu?e LSG diuinorumqV pepererit S1 pepercit Gt 17 hinc] huic b execratur C. 18 gratia] gra C causa- (add. 8. l. m. 2) SM, om. LG dyro sa Jl diro (i tM ras. er y fact.) L deuotationis C conuitio CM 19 tu uideris b 20 ut)*ut (a er.) LS aut CMGb ut accipi debeat C ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 26 )
AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. interim, antequam aperiam, in quam magno sacramento et quam pie dictum sit: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi. quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non peruenerit. si enim Christus pependit in ligno, clauis utique adfixus est: unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstrauit. quod si ita est, utique uulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. si ergo et illa uulnera et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. non itaque potuit ad eum illa maledictio peruenire, non est, quod suscenseant ei, a cuius ore processit. itaque si ipsi irasci se fingunt ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim: quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum. sed quod est execrabilius. criminantur? si enim criminantur est accipiendus, qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est detestandus, qui fallaciam obicit ueritati? sed iam uideamus ex occasione calumniantium haereticorum. quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.
Mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa [*](5 Gal. 3, 13 11 Dent. 21. 23 16 cf. lob. 20, 27 ) [*]( 2 cognouerit (s. t a m. 1 s) C 3 presidium C 5 perscribentem L1 7 scribtum JJ 8 cap. XXVIIIILPSMG 10 magna Z,1 12 pependerit in ligno SMG 14 enim] itaque b 20 succenseant JJGSM 22 xpi morti S 24 execrauilius S execrabilius (b ex u) GM 27 ocasione C calumpniantium C hereticorum C )
Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? ex Adam quippe corpus adsumpsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est [*]( 2S Gen. 2, 17 ) [*]( 2 peccato mors factum C 3 propriae LCSM qe Z1 5 pr. alia] alia (s. 1. m. 1) L om. Cb uel G ąęl S greca LC 6 'propri,e L propriae G menbrum C 7 scribtura M 10 recipe manum tuam om. SG propnae SMG 11 menbrum C 15 appellatu (m. er; tu retract. m. 2) L est Eug. (ed. KnOll p. 279): sit lib. b 17 Sst (st 8. I. a m. 2) L 19 dampnata C et] ut S'G 20 flatale G' 21 dampnatum C ut] ut :8. aam.l)C 22dampnatiC 26 corpus om.S 2sparadyso»S morte(mer.)Zy )
E; ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. misit, inquit, deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moyses dicere maledictum. quod [*](5 Rom. 6, 6 7 Gal. 3, 13 8 II Oor. 5, 15 18 Rom. 8, 3 26 II Cor. 10, 21 ) [*]( 1 malecGcto LaSaMaG 2 et post conf. om. C 4 ipsam SG 6 intelligat CL1 maledictum (s. I. a m. 2) S 7 secutus PS2 factum Sl est om. C maledictum pro nobis S 10 et (corr. ex ex) S 11 supplitium C 12 auplitdum C 18 (et 15) suplitium C 17 pr. et (t 8. I.) L calumpniantes C 18 Misit inc. c. 5 in b similitudine SMG 19 (et 26) dampnaret C 21 maria SGMb )
Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus ? tanto enim libentius nobis donat inmortalitatem, quae futura est Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praeuidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praeuidit haereticos ueram mortem domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim uera illa mors non erat. nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses " sine causa tergiuersamini," quibus displicet ueritas mortis Christi. maledictus omnis, qui pendet in ligno; non ille aut ille, sed omnis omnino! etiamne et filius dei ? etiam prorsus. nam hoc est, quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti [*]( 1 propheta] peccatum Cl 2 preuidere CSMG hereticis LC 3 rephenderit C reprehenderit (a erp. m. 2) L 4 rephendere C repraehendere Li 7 maledictus (s. I. m. 2) C 11 immortalitatem L2 12 quando Zi1 14 pependerit in ligno SG 16 (et 21) hereticos LCSG 20 aerae L 22 o quibus C 29 morti LPMłGb mori Eug. (ed. Kndll p. 282) morte SC )
Qui autem ex ueritate euangelica fidelis est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Moysen, cum diceret: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, nisi "mortalis omnis et moriens omnis, qui in ligno pependerit." poterat enim dicere "maledictus omnis qui [*](3 cf. Rom. 4, 25 27 Dent. 21, 23 no ) [*](3 pena 81 paena G 8 honorifictentia 02 12 paene 81 poe. L ]3 mamcheorum LC 15 intellegitur L1 16 heretico LC 19 paenam S1 22 maledictionem (exp. m. 2) L benedictionem (ejp. m. 2) L benedictione (m er.) M 24 maledictionem L2 maledictione (m er.) M 26 uolui 81 2S mortales SG 29 qui om. C . )