Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hoc Fausto pro moribus patriarcharum et prophetarum ex uoce paruulorum nostrorum breuiter responderim: inter quos et me ipsum deputauerim. dum tamen non reprehendam uitam sanctorum antiquorum. etiam si non intellegam. quam mystice uixerint. quorum uitam nobis laudabiliter apostoli [*]( 3 Rom. 1, 17 4 Gal. 3, 6 . 8 11 Rom. 4. 11 sq. ) [*]( 4 abraham om. SG 5 eij illi CPMb ęi scriptura C 10 nostril un L 12 dixit b 14 preputium C 15 et om. LPSGb 16 sunt] est SlG 17 et om. b secuntur LG seqvuntur (v s. I. q ex c) S 20 fidem LPM per fidem (per in ras.) S 21 quemammodum L reprsehendere L 22 abortum (s. I. a m. 2 i auorsQ) M aecclesiae C ex ecclesiae G, ex in ras. S, utrumque uocab in ras. M, ex eajp. in P 28 formari Ll 28 mysticae L )

377
euangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros apostolos praedixerunt, ut clament ad se inuicem duo testamenta, sicut duo seraphim: sanctus. sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. cum uero coeperit Faustus patriarchas et prophetas non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari. adiuuabit me dominus deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. nunc uero illos homines Faustus Manichaeus uituperat. Paulus autem apostolus laudat; eligat quisque. cui credat.