Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER TERTIUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse uenturus? Christum quidem nostrum. id est filium dei Hebraeorum aliquos adnuntiasse prophetas nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. uerumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? illos manet haec reprehensio. qui ex iudaismo forte ad christianismum conuersi sub testimonis, ut perhibes. prophetarum postea neglexerint eos ut beneficiorum ingrati. porro autem nos natura gentiles sumus. id est. quod Paulus praeputium uocat, sub alia nati lege et praefatoribus aliis, quos gentilitas uates appellat. atque ex his postea sumus ad christianismum conuersi, non ante effecti Iudaei, ut merito Hebraicorum prophetarum sequeremur fidem euntes ad christianismum. sed sola exciti fama et uirtutum opinione atque [*]( 3 Es. R. 3 21 cf. Ephes. 2, 11 ) [*]( 2 predixerunt C pdirerint b 8 seraphym S serafin LM seraphin el, 4 caperit C 6 propriae S ppriae LM 7 adiuuauit G adiuuabit d> corr. ex u) SM deus (s. 1. m. 1) C 9 manicheus CL 12 cap.XXVl LPSMG If) si hoc etiam C se om. C 17habe*atC reprahensio L 18 iudaeismo L forte (s. I. m. 1) L xpiams*mum (j er.) SPG .19 negglexerint C benefitiorum C 21 preputium C 28 xpianis*mum (i er.) S 24 hebrseicorum L prophetarum (et s. I.) (J christianismum (e.r christianisaimuml S 25 opinionem L )

378
sapientia liberatoris nostri Iesu. unde si mihi adhuc n paterna religione moranti praedicator adueniens Christum uellet ex prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem. qui gentili mihi et longe alterius religionis homini de magis dubiis dubia conaretur astruere. quid ergo opus erat, nisi ut ante prophetis mihi credendum esse persuaderet et tunc per prophetas Christo ? quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis prophetis, qui pro istis facerent fidem. quapropter si tu Christum per prophetas accipiendum putas, prophetas per quem accipies ? an dicturus eris "per Christum uicissim," id est ut alter alterum commendet, Christus prophetas et prophetae Christum ? sed paganus utriusque eorum condicione liber nec prophetis de Christo dicentibus crederet nec Christo de prophetis. ita totum nulli alii quam suae fidei debet. quicumque fit ex gentibus christianus. atque ut exemplo fiat id, quod dicimus. apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari gentilem. cui adsidentes dicamus: "crede Christo, quia deus est," ille uero "unde hoc mihi probatis" dicat, et nos respondentes dicamus ex prophetis'. rursum illo quaerente "quibus prophetis" ? nos respondeamus Hebraeis. atque ille subridens dicat: sed his ego minime credo. nos autem respondeamus: quid? quod eos Christus confirmat. idem uero multo magis ridens dicat: quid ? quod ego nec ipsi credo. quid fiet his ita transactis ? nonne haerebimus et ille risis nobis tamquam inprudentibus remeabit ad sua? ita nihil, ut dixi, ecclesiae christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex gentibus quam ex ludaeis. sane si sunt aliqua, ut fama est. Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis. quem • [*](3 ego] ergo SG 4 et om. b 9 accipies (e ex a corr.) C accipias b 10 uicissim om. SG; ante uicissim add. ut b 14 sui SG 15 christianis Sl 16 post ponamus add. ut SaMb. ut eras. in L catecizare LI catecizari (c ex ch corr.) sa.p catezizari CM 17 est om. b 18 probabatis Z1 20 hębreis C 21 ego om. b 23 ridens (in marg. adscr.) S 24 herebimus L 25 remeauit G remeabit (b corr. m. 2 er u) LS aecclesiae C 26 hebreorum C 27 constat b 2d sybillae LSG sybille M )
379
dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate uatum, haec nos aliquanto ad fidem iuuare poterunt, qui ex gentibus efficimur christiani ; Hebraeorum uero testimonia nobis, etiamsi sint uera, ante fidem inutilia sunt, post fidem superuacua. quia ante quidem eis credere non poteramus. nunc uero ex superfluo credimus.