At enim si Christum prophetauerunt, non digne neque congruenter sua prophetatione uixerunt. unde hoc scitis? an quid sit uel bene uel male uiuere, iudicare uos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum uos manducetis. quam mendico esurienti ut manducandum aliquid detis? catholicis autem paruulis, antequam sciant, quae sit animae humanae perfecta iustitia, [*](2 Es. 7, 9 5 cf. Ephes. 3. 19 10 cf. I Cor. 1, 25 12 cf. Col. 2, 3 ) [*]( 1 et ante aeterna a. l. a m. 1 C eniml etenim CPb 2 intellegitis L 3 quae L 12 et scientiae om. L tibi] sibi Lb 13 cibum traiectum C 16 hereticorum LC cui se] cui' b 19 pertinetut (ut corr. ec ur) 8 pertinetur G 21 loquębatur C 23 prophetatiofi L 24 uos J uiuos sł G 27 autem om. C )
376
et quantum intersit inter ipsam, cui suspiratur, et istam, qua hic uiuitur, sufficit de illis uiris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas. quia iustus ex fide uiuit. credidit autem Abraham deo et deputatum est ei ad iustitiam. praeu idens enim scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. apostoli uerba sunt. ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam uocem. si a uestris fallacissimis somniis euigilaretis, sequeremini uestigia patris nostri Abraham et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. ipse enim accepit, sicut dicit apostolus, signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio. ut sit pater omnium credentium per praeputium. ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis his. qui non solum ex circumcisione sunt. sed et his, qui sequuntur uestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham. cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide pacem habeamus ad deum, intellegere debemus, quemadmodum uixerit, non reprehendere, ne ante per abortum labamur ex utero matris ecclesiae. quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.