Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis non eundem saluatorem agnoscat apud Danihelem, cum antiquo dierum offertur filius hominis et accipit regnum sine fine. ut seruiant ei omnes gentes? iam uero si locum illum, quem commemorauit dominus ex eiusdem Danihelis prophetia: cum uideritis abominationem uastationis (quae dicta est a Danihele) stantem in loco sancto: qui legit, intellegat, si subputatis etiam temporibus hebdomadum ille numerus pertractetur, non solum Christus sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit uenire passurum. quamquam et sine conputatione temporum manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non. utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam uenerit passusque fuerit disceptatio est. conuincuntur autem rebus ipsis apertissimis non solum de fide omnium gentium, quas ei seruituras eadem, cui cedere coguntur, scriptura praedixit. quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiuersantium oculos feriat, uerum etiam de iis. quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt, quod sacrarium euersum est. quod cessauit hostia et sacerdos et unctio pristina: quae omnia Danihel tunc praenuntiauit futura. quando ungui sanctum sanctorum liquide prophetauit. cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus sanctus sanctorum, et quid respondeant. non inueniunt. quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de aduentu eius disceptarent. nisi bene nossent eum in suis libris prophetatum ? cur a Iohanne quaerunt, utrum ipse sit Christus? cur ipsi domino dicunt: quamdiu animam nostram tollis? si tu es Christus. dic nobis palam? cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt [*]( 3 Dan. 7, 13 sq. 5 Dan. 9, 27; Matth. 24. 15 21 cf. Dan. 9, 24 sqq. 25 cf. Ioh. 1, 19 27 Ioh. 10, 24 ) [*]( 2 accepit SGMlb 5 uideritiB (ti 8. l. a m. 1) L abhominati- , onem CS2 6 quę dicta e a daniele b 7 supputes b ebdomadum LCSGM 9 repperitnr LCSM 11 iudeos C urgere (s er.) SMG surgere L 13 passus quę b deceptatio S conuincitur C 15 cedere b (m mg. credere) 16 ijomnium L 17 his LCGSMb 18 iudeorum C 20 ungi Cb 24 discerptarent S )

373
Nathanaheli: inuenimus messiam, quod interpretatur Christus, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas litteras et sciebatur et expectabatur ? nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et uocauit, quorum significatiuam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille uenisset, qui in eis praenuntiabatur. sic enim Iudaei nouerant illos christos suos, ut tamen unum sperarent. per quem demum liberarentur; sed excaecati occulta iustitia dei dum solam eius uirtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. hinc illa uerba in libro sapientiae de illis praedicta cognoscimus: morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius; si uere filius dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum. haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia illorum. quod etiam de istis uerissime dici potest. qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum. in tanta manifestatione conpletarum adhuc dicunt scripturis illis Christum non esse prophetatum. quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre adiuuante illo, qui tantam copiam praebuit aduersus calumnias erroris humani, ut ea, quae iam commemorauimus, non repetamus.