Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid ad haec respondetis, insani ? nempe ista manifesta sunt, nempe omnes, non dico calumnias contradictionis sed etiam nebulas dubitationis expellunt. talia quaerite primo in illis libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est, nec multa, quia longum est, nec pauca uellem. ne sola existimentur ab eis. qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura euidentiora reppererit, quod ista potissimum posuerim, quae mihi occurrere in praesentia potuerunt; inuenietis enim multa, quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in uerbis Iacob. quis enim iam quaerat expositorem, dum legit: uelut ouis ad uictimam ductus est, et omnia, quae illic multipliciter et euidenter dicuntur: quia liuore eius sanati sumus, quia peccata [*]( 2 Matth. 26, 28 3 cf. Num. 13, 24 9 II Cor. 5. 13 12 cf. Hebr. 5, 12 2o Es. 53, 7 . 6 . ) [*]( 1 demissis (ss a m. I s. exp. tt) C dimissis Ml 2 remissione L 3 ipsi G ipse (e corr. ex i) S 4 propterea enim et S sangutna (4 paene er.) C 6 uere S 7 ab om. SG labentibus (b eorr. ex u) SM lauentibus G 10 fulgentes b (in mg. al. fului) oijculi C 18 et dentes] dentes eius C 17 credite] qufrite C 18 commemori Ll 20 rephendat L 21 seuidentiora L repperit SIG 23 saltim LSMG 24 ammonitione LSGM amonitione C )

371
nostra ipse portauit? quis non quasi euangelium cantari arbitretur: io derunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimenta mea miserunt sortem? quis nisi nimium caecus iam inpleri non cernat: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium? quid illud in euangelio: tristis est anima mea usque ad mortem, et: nunc anima mea turbata est? nonne prius in psalmo sonuit: dormiui conturbatus? et unde factum ' est, ut dormiret? quorum uocibus adclamatum est: crucifige, crucifige, nonne et in psalmo secutus praenuntiat: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo et super caelos ascensuro et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? uide, utrum hoc psalmus ante tacuerit; sequitur enim: exaltare super caelos. deus, et super omnem terram gloria tua. quis umquam de Christo dictum dubitauit: dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? quis alium intellegere permissus est. ubi Hieremias dicit nimirum de sapientia: tradidit illam Iacob puero suo et Israhel electo suo; post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est? [*]( 8 Ps. 21, 17 sqq. 9 Matth. 25, 38 10 Ioh. 12, 37 12 Luc. 23, 21 sq. 14 Ps. 56, 5 sq. 20 Ps. 2, 7 sq. 25 Bar. 3, 37 sq. ) [*]( 4 conapexerunt (x in raa.) C 5 super uestem meam SMG 6 cecus C conuertuntur LSGM 7 uniuersę b 13 prenuntiat C 16 celos C ' & (s. l. a m. 2) S toto 81G 17 possessuro (corr. a m. 1 ex pressuro) C 18 ante] an b 20 dictum de xpo C dubitabit SlG 21 postola Lt 22 tuam (add. m. 2) S 24 ubij ut ibi LSG ///ubi M sapientiam LSaGaM1 ) [*]( 24* )
372